라틴어 문장 검색

non potentius erit emendare orationem, quin immo etiam iucundius?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 103:4)
habenda enim ratio ceterorum, qui recta esse, quae praeceptor non emendaverit, credent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 118:1)
nam ita et libenter audient et dictis credent et esse similes concupiscent, in ipsos denique coetus scholarum laeti alacresque convenient, emendati non irascentur, laudati gaudebunt, ut sint carissimi, studio merebuntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 146:2)
quod est vitiosissimum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 89:6)
neque enim minus vitiosa est oratio, si ab homine quam si ab re, cui debuit, dissidet;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 268:1)
vitioseque in scholis facimus, quod exordio semper sic utimur, quasi causam iudex iam noverit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 12:3)
In iis, quae negari non potuerint, elaborandum, ut aut minora quam dictum est aut alia mente facta aut nihil ad praesentem quaestionem pertinere aut emendari posse paenitentia aut satis iam punita videantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 54:1)
turbari memoria vel continuandi verba facultate destitui nusquam turpius, cum vitiosum prooemium possit videri cicatricosa facies, et pessimus certe gubernator qui navem, dum portu egreditur, impegit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 70:1)
Cicero quidem Verrem etiam emendari posse infamiam iudiciorum reo dicit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 31:2)
poterat enim emendari negligentia;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 251:2)
qui sestertium nummum quinque milia legaverat, cum emendaret testamentum, sublatis sestertiis nummis, argentipondo posuit, quinque milia manserunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 227:2)
verum id, quod ex his primum est, mutatione casuum, sequens divisione verborum aut translatione emendatur, tertium adiectione.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 257:3)
pluribus verbis emendandum, ubi est id, quod quo referatur dubium est, et ipsum est ambiguum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 260:1)
In singulis intuendum est ut sint Latina, perspicua, ornata, ad id quod efficere volumus accommodata, in coniunctis, ut emendata, ut collocata, ut figurata.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 36:3)
verum illic tantum ne vitiosa essent praecepimus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 37:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION