라틴어 문장 검색

neque tamen ob ea parentis patriae delatum et antea vocabulum adsumpsit, acerbeque increpuit eos qui divinas occupationes ipsumque dominum dixerant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 87장2)
Reperio apud scriptores senatoresque eorundem temporum Adgandestrii principis Chattorum lectas in senatu litteras, quibus mortem Arminii promittebat si patrandae neci venenum mitteretur, responsumque esse non fraude neque occultis, sed palam et armatum populum Romanum hostis suos ulcisci.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 88장1)
frustra nostram ignaviam alia ad vocabula transferri:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 34장17)
id summi fastigii vocabulum Augustus repperit, ne regis aut dictatoris nomen adsumeret ac tamen appellatione aliqua cetera imperia praemineret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 56장2)
concessit quibusdam et Augustus id vocabulum ac tunc Tiberius Blaeso postremum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 74장10)
neque quisquam scriptor tam infensus extitit ut Tiberio obiectaret, cum omnia alia conquirerent intenderentque.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 11장6)
tum quod antiquis scriptoribus rarus obtrectator, neque refert cuiusquam Punicas Romanasne acies laetius extuleris:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 33장7)
Scipionem, Afranium, hunc ipsum Cassium, hunc Brutum nusquam latrones et parricidas, quae nunc vocabula imponuntur, saepe ut insignis viros nominat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 34장11)
an illi quidem septuagesimum ante annum perempti, quo modo imaginibus suis noscuntur, quas ne victor quidem abolevit, sic partem memoriae apud scriptores retinent?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 35장5)
id ego, a scriptoribus annalium non traditum, repperi in commentariis Agrippinae filiae quae Neronis principis mater vitam suam et casus suorum posteris memoravit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 53장6)
et ducum e nominibus indita vocabula illis per Asiam, his in Italia;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 55장13)
vescebantur in villa cui vocabulum Speluncae mare Amunclanum inter Fundanos montis nativo in specu.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 59장2)
nam scriptores in eo dissentiunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 65장2)
cetera non ambigua sunt, magnas eas copias per plana etiam ac foro propinqua habitavisse, unde Tuscum vicum e vocabulo advenarum dictum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 65장3)
tuncque primum ignota antea vocabula reperta sunt sellariorum et spintriarum ex foeditate loci ac multiplici patientia;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 1장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION