라틴어 문장 검색

Apes enim ego divinas bestias puto, quae mel vomunt, etiam si dicuntur illud a Iove afferre;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 56:9)
Hic auritulus Clamorem subito totis tollit viribus Novoque turbat bestias miraculo.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Asinus et leo venantes.3)
Canes effugere cum iam non possit fiber, (Graeci loquaces quem dixerunt castorem Et indiderunt bestiae nomen dei, Illi qui iactant se verborum copia), Abripere morsu fertur testiculos sibi, Quia propter illos sentiat sese peti.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Fiber.1)
demissus inde pronusque pulvinus, cui bestiarum effigies invicem adversas buxus inscripsit;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 16:2)
Per Venerem iuro puerique volatilis arcus, Me non admissi criminis esse reum!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 718)
dum loquitur tangitque manum poscitque libellum et quaerit posito pignore, vincat uter, saucius ingemuit telumque volatile sensit, et pars spectati muneris ipse fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:106)
dicens fronde levem rursus strepitum faciente caduca sum ratus esse feram telumque volatile misi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 66:13)
Labitur occulte fallitque volatilis aetas, et nihil est annis velocius.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 52:1)
quae vicissim carne vescentes bestias alunt, quae magnam organicorum eiectamentorum copiam praebent, unde nova virentia generentur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 32:5)
“Respicite volatilia caeli, quoniam non serunt neque metunt neque congregant in horrea, et Pater vester caelestis pascit illa” (Mt 6,26).
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 129:6)
quam bestiam capacem populosque devorantem, quam sanguinis Charybdem Iohannis execratur;
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante somnum23)
post in patentes ille solitudines, amictus hirtis bestiarum pellibus saetisve tectus hispida et lanugine, secessit, horrens inquinari et pollui contaminatis oppidorum moribus, illic dicata parcus abstinentia potum cibumque vir severae industriae in usque serum respuebat vesperum, rarum lucustis et favorum agrestium liquore pastum corpori suetus dare.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium16)
inflavit fermento animi stomachante tumorem bestia deque acidis vim traxit acerba medullis;
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 160)
bestia sorde carens, cui tunc sapientia longi corporis enodem servabat recta iuventam, conplicat ecce novos sinuoso pectore nexus, involvens nitidam spiris torquentibus alvum.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 161)
sed nulla dirarum famis aut bestiarum aut alitum audet tropaeum gloriae foedare tactu squalido.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.120)

SEARCH

MENU NAVIGATION