라틴어 문장 검색

in talibus ea, quam iam dudum tractamus, stabilitas amicitiae confirmari potest, cum homines benevolentia coniuncti primum cupiditatibus eis quibus ceteri serviunt imperabunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 104:3)
honores vero, quorum cupiditate quidam inflammantur, quam multi ita contemnunt, ut nihil inanius, nihil esse levius existiment!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 109:5)
Mihi quoque, inquit Brutus, [et] exspectanda sunt ea quae Attico polliceris, etsi fortasse ego a te huius voluntarius procurator petam, quod ipse, cui debes, incommodo se tuo exacturum negat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 4장 3:2)
Nec enim in constituentibus rem publicam nec in bella gerentibus nec in impeditis ac regum dominatione devinctis nasci cupiditas dicendi solet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 12장 1:2)
alter propter perpetuam in populari ratione levitatem morte voluntaria se a severitate iudicum vindicavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 27장 1:5)
Pompeius vir ad omnia summa natus maiorem dicendi gloriam habuisset, nisi eum maioris gloriae cupiditas ad bellicas laudes abstraxisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 68장 1:5)
ardebat autem cupiditate sic ut in nullo umquam flagrantius studium viderim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 88장 2:1)
duo tum excellebant oratores qui me imitandi cupiditate incitarent, Cotta et Hortensius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 92장 1:1)
Saepe enim inter nos impendentis casus deflevimus, cum belli civilis causas in privatorum cupiditatibus inclusas, pacis spem a publico consilio esse exclusam videremus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 328장 1:4)
X. Ibis tandem aliquando, quo te iam pridem ista tua cupiditas effrenata ac furiosa rapiebat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 25:1)
1316 3038). Denique cum duae fuissent veterum philosophorum sententiae, una eorum, qui censerent omnia ita fato fieri, ut fatum vim necessitatis adferret, altera eorum, qui sine ullo fato esse animorum motus voluntarios putarent, Chrysippum ait medium ferire voluisse, sed tamen magis ad eorum accedere sententiam, qui necessitate motus animos liberos esse arbitrentur (cap.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 1:19)
Nam cum docerent esse posse quendam animi motum voluntarium, id fuit defendi melius quam introducere declinationem, cuius praesertim causam reperire non possent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 35:3)
Similiter ad animorum motus voluntarios non est requirenda externa causa;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 37:2)
motus enim voluntarius eam naturam in se ipse continet, ut sit in nostra potestate nobisque pareat, nec id sine causa;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 37:3)
Ac mihi quidem videtur, cum duae sententiae fuissent veterum philosophorum, una eorum, qui censerent omnia ita fato fieri, ut id fatum vim necessitatis adferret, in qua sententia Democritus, Heraclitus, Empedocles, Aristoteles fuit, altera eorum, quibus viderentur sine ullo fato esse animorum motus voluntarii, Chrysippus tamquam arbiter honorarius medium ferire voluisse, sed adplicat se ad eos potius, qui necessitate motus animorum liberatos volunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 57:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION