라틴어 문장 검색

ab aliorum autem consortio nihil capiet utilitatis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 217:4)
quae tamen subtilitates in verbis, aut saltem vulgaribus notionibus (quod tantundem valet), non in rebus aut natura consumptae fuerunt, atque utilitatis expertes erant, non tantum in origine, sed etiam in consequentiis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 299:2)
tales autem non fuerunt, ut haberent in praesens utilitatem nullam, sed per consequens infinitam;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 299:3)
Esse enim contemplationem veritatis omni operum utilitate et magnitudine digniorem et celsiorem:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 309:3)
Itaque ipsissimae res sunt (in hoc genere) veritas et utilitas:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 309:15)
Praeterea, si unius alicujus particularis inventi utilitas ita homines affecerit, ut eum qui genus humanum universum beneficio aliquo devincire potuerit homine majorem putaverint;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 327:1)
Attamen licet non multum promoveant ad inveniendas formas, nihilominus magna cum utilitate revelant partium universi fabricam, et in membris ejus exercent veluti anatomiam quandam;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 280:6)
quarum pleraeque magis sunt lusus naturae quam seriae alicujus utilitatis versus scientias.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 288:4)
Mixtura mendacii voluptatem semper auget.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, I. DE VERITATE 1:12)
Sed nulla voluptas aequiparari potest huic ipsi, nempe ut quis stet super clivum excelsum veritatis (collem certe inaccessibem, ubi aer semper liquidus est et serenus), atque inde errores, homines, palantes, caligines, et tempestates in convalle subiacente conspiciat, modo prospectus iste cum misericordia coniunctus sit, non cum timore aut superbia.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, I. DE VERITATE 2:8)
Iniuriam nemo iniuriae ipsius causa infert, verum ut ex ea lucri aliquid aut voluptatis aut honoris sibi conciliet.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IV. DE VINDICTA 1:9)
Itaque fieri non potest quin huiusmodi vir scenicam quandam voluptatem capiat aliorum fortunas spectandi.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 3:4)
Quorum prior fuit revera homo luxuriosus et voluptatibus deditus, alter autem vir fuit prudens et austerus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, X. DE AMORE 1:8)
Utilitas enim apud illos valet, non dignitas.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIV. DE NOBILITATE 1:10)
Hoc modo peregrinationis utilitatem accelerare poterit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVIII. DE PEREGRINATIONE IN PARTES EXTERAS 1:42)

SEARCH

MENU NAVIGATION