라틴어 문장 검색

ex regiis autem viginti equites, quadraginta pedites interfecti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 653:3)
nec minorem de legionibus peditum victoriam habetis, quae nocturna fuga vobis subtractae naufragorum trepidatione passim natantium flumen compleverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 669:1)
aut si acie decernere volent, eundem pugnae pedestris eventum expectate, qui equitum in certamine fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 671:1)
eo Misagenes Numida venit cum mille equitibus, pari peditum numero, ad hoc elephantis duobus et viginti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 677:1)
equites peditesque sine tumultu in castra redierunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 710:2)
qui postquam nihil movebant, equitem mittit qui pedites referre ad Sycurium signa iuberet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 713:2)
Romani equites modico intervallo sequentes, sicubi sparsos ac dissipatos invadere possent, postquam confertos abire signa atque ordines servantes viderunt, et ipsi in castra redeunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 714:1)
ibi cum ex transfuga cognosset rex sine ullo armato praesidio passim vagantis per agros Romanos metere, cum mille equitibus, duobus milibus Thracum et Cretensium profectus, cum quantum accelerare poterat effuso agmine isset, improviso aggressus est Romanos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 717:1)
ipse revocato ab effusa caede equite et reliquis peditum ducit ad proximum praesidium, ratus haud magno certamine opprimi posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 720:1)
deinde, ut nulla re pares erant, amissis trecentis peditibus, viginti quattuor primoribus equitum ex ala, quam sacram vocant, inter quos Antimachus etiam praefectus alae cecidit, abire conantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 735:2)
vix ab incondito agmine captivorum expedierant sese, cum regio agmini perculsisque equitibus occurrunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 738:1)
alter consul C. Cassius nec in Gallia, quam sortitus erat, memorabile quicquam gessit et per Illyricum ducere legiones in Macedoniam vano incepto est conatus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 5:1)
item Masinissae legati tritici eandem summam polliciti et mille et ducentos equites, duodecim elephantos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 73:1)
nam nec hostes moverunt arma, neque consul in agrum eorum legiones induxit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 99:2)
et satis explorata pace eius anni milites duarum legionum Romanarum intra dies sexaginta, quam in provinciam venit, dimisit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 100:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION