라틴어 문장 검색

Et cognoverunt castra Timothei quia Maccabaeus est, et refugerunt a facie eius; et percussit eos plaga magna, et ceciderunt ex eis in die illa fere octo milia virorum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장34)
Et venerunt usque Ephron. Et haec civitas magna in via, munita valde; non erat declinare ab ea dextera vel sinistra, sed per mediam iter erat.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장46)
Et transgressi sunt Iordanem in campum magnum contra faciem Bethsan.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장52)
et fugati sunt Iosephus et Azarias et impulsi sunt usque in fines Iudaeae, et ceciderunt illo die de populo Israel ad duo milia viri; et facta est fuga magna in populo,
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장60)
Et restiterunt ei in proelium. Et fugit inde et abiit cum tristitia magna, ut reverteretur in Babyloniam.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 6장4)
Et erat illic per dies multos, quia renovata est in eo tristitia magna, et arbitratus est se mori.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 6장9)
et dixi in corde meo: Quousque tribulationis deveni et tempestatis magnae, in qua nunc sum? Quia iucundus eram et dilectus in potestate mea!
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 6장11)
Cognovi quia propterea invenerunt me mala ista; et ecce pereo tristitia magna in terra aliena ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 6장13)
Et, nisi praeveneris eos velocius, maiora quam haec facient, et non poteris continere eos ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 6장27)
Et commovebantur omnes audientes vocem multitudinis et incessum turbae et collisionem armorum; erat enim exercitus magnus valde et fortis.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 6장41)
Et elegit rex ex amicis suis Bacchidem, qui dominabatur trans flumen, magnum in regno et fidelem regi. Et misit eum
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 7장8)
Et surrexerunt et venerunt cum exercitu magno in terram Iudae; et misit nuntios ad Iudam et ad fratres eius verbis pacificis in dolo.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 7장10)
Et non intenderunt sermonibus eorum; viderunt enim quia venerunt cum exercitu magno.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 7장11)
Et movit Bacchides ab Ierusalem et applicuit in Bethzaith; et misit et comprehendit multos ex eis, qui ad se refugerant, et quosdam de populo mactavit in puteum magnum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 7장19)
et convenerunt ad eum omnes, qui perturbabant populum suum, et obtinuerunt terram Iudae et fecerunt plagam magnam in Israel.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 7장22)

SEARCH

MENU NAVIGATION