라틴어 문장 검색

et quia, ne qua classis ex Africa traiceret, quadraginta navibus custodiri placuerat Siciliae maritumam oram, tredecim novas naves Villius secum in Siciliam duxit, ceterae in Sicilia veteres refectae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 14:2)
huic classi M. Pomponius, prioris anni praetor, prorogato imperio praepositus novos milites ex Italia advectos in naves imposuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 16:1)
et novas religiones excitabant in animis hominum prodigia ex pluribus locis nuntiata.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 22:1)
ceterum fortuitum, non hostilem ac bellicum ignem rati esse, sine armis ad restinguendum incendium effusi in armatos incidere hostes, maxime Numidas ab Masinissa notitia regiorum castrorum ad exitus itinerum idoneis locis dispositos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 59:2)
nam neque Numidae, maxima pars agrestes, Romanum equitatum neque Carthaginienses, et ipse novus miles, Masinissam recenti super cetera victoria terribilem sustinuere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 93:3)
novo atque incondito, ire ad hostes pergit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 136:2)
deinde, ut pedes Romanus repentino per turmas suas viam dantes intercursu stabilem aciem fecit absterruitque effuse invehentem sese hostem, primo barbari segnius permittere equos, dein stare ac prope turbari novo genere pugnae, postremo non pediti solum cedere, sed ne equitem quidem sustinere peditis praesidio audentem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 140:1)
vir certe fuit dignus tanto cognomine, vel si novum ab eo inciperet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 340:1)
novi spiritus magnos magis quam utiles;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 396:2)
ala deinde et umbonibus pulsantes, in summotos gradu inlato, aliquantum spatii velut nullo resistente incessere, urgentibus et novissimis primos ut semel motam aciem sensere, quod ipsum vim magnam ad pellendum hostem addebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 455:2)
ita novum de integro proelium ortum est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 464:1)
ipse, ad suam veterem nova Lentuli classe adiuncta, profectus ab Utica portum Carthaginis petit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 481:3)
itaque cum pridie idus Martias veteres magistratus abissent, novi suffecti non essent, res publica sine curulibus magistratibus erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 522:2)
legatis Carthaginiensium et Philippi regis nam hi quoque venerant - petentibus ut senatus sibi daretur responsum iussu patrum ab dictatore est consules novos iis senatum daturos esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 530:2)
ex insolentia quibus nova bona fortuna sit inpotentes laetitiae insanire;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 570:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION