라틴어 문장 검색

Et venit Nicanor in Ierusalem cum exercitu magno et misit ad Iudam et ad fratres eius verbis pacificis cum dolo
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 7장27)
et iuravit cum ira dicens: " Nisi traditus fuerit Iudas et exercitus eius in manus meas continuo, et erit, si regressus fuero in pace, succendam domum istam ". Et exiit cum ira magna.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 7장35)
Et laetatus est populus valde; et egerunt diem illam in laetitia magna
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 7장48)
et possederunt omnem locum consilio suo et patientia ?et locus erat longe distans ab eis ?et reges, qui supervenerant eis ab extremis terrae, donec contriverunt eos et percusserunt eos plaga magna; ceteri autem dant eis tributum omnibus annis;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 8장4)
et ceperunt eum vivum et statuerunt, ut eis daret ipse et, qui regnarent post ipsum, tributum magnum et daret obsides et constitutum;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 8장7)
Et fleverunt eum et planxerunt omnis populus Israel planctu magno et lugebant dies multos
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장20)
In diebus illis facta est fames magna valde, et tradidit se regio cum ipsis.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장24)
Et facta est tribulatio magna in Israel, qualis non fuit ex die, qua non est visus propheta illis.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장27)
Et audivit Bacchides et venit die sabbatorum usque ad oram Iordanis in virtute magna.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장43)
et mortuus est Alcimus in tempore illo cum tormento magno.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장56)
et timuerunt timore magno, cum audirent quoniam dedit ei rex potestatem congregandi exercitum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장8)
Et ex eis constituentur, qui sint in munitionibus regis magnis, et ex his constituentur super negotia regni, quae aguntur ex fide, et praepositi eorum et principes sint ex eis et ambulent in legibus suis, sicut praecepit rex in terra Iudae.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장37)
Ut audivit autem Ionathas et populus sermones istos, non crediderunt eis nec receperunt, quia recordati sunt malitiae magnae, quam fecerat in Israel et tribulaverat eos valde.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장46)
Et congregavit rex Alexander exercitum magnum et admovit castra contra Demetrium.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장48)
Et occurrit ei Alexander rex, et dedit ei Cleopatram filiam suam et fecit nuptias eius Ptolemaidae sicut reges in magna gloria.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장58)

SEARCH

MENU NAVIGATION