라틴어 문장 검색

Ortoque sole, priusquam admoveret exercitum, opem deum exposcens sacrum patrio more faciebat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 6장 12:2)
Ergo Aristander, cui maxima fides habebatur, urbis quidem excidium ait augurio illo portendi:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 6장 14:3)
Ille quamquam unam urbem sibi, quo minus securus Aegyptum intraret, obstare aegre ferebat, tamen paruit vati signumque receptui dedit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 6장 15:3)
Et Betis interfectum ratus urbem ovans victoria repetit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 6장 24:2)
Itaque interiora quoque urbis infesta telis erant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 6장 28:1)
Ultima pestis urbis fuit cuniculo subrutus munis, per cuius ruinas hostis intravit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 6장 28:2)
Innixus tamen telo nondum prioris vulneris obducta cicatrice inter primores dimicat, ira quoque accensus, quod duo in obsidione urbis eius vulnera acceperat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 6장 29:2)
Per talos enim spirantis lora traiecta sunt, religatumque ad currum traxere circa urbem equi gloriante rege, Achullen, a quo genus ipse deduceret, imitatum se esse poena in hostem capienda.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 6장 34:2)
Obsidio certe non tam claritate urbis nobilitata est quam geminato periculo regis.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 6장 35:2)
Eo legati Cyrenensium dona attulere pacem et, ut adiret urbes suas, petentes.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 7장 10:2)
Contemplatus loci naturam primum in ipsa insula statuerat urbem novam condere:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 8장 2:2)
inde ut adparuit magnae sedis insulam haud capacem esse, elegit urbi locum, ubi nunc est Alexandrea, appellationem trahens ex nomine auctoris.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 8장 3:1)
Conplexus, quidquid soli est inter paludem ac mare, octoginta stadiorum muris ambitum destinat et, qui exaedificandae urbi praeessent, relictis Memphin petit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 8장 3:2)
cumque id omen pro tristi a plerisque esset acceptum, respondisse vates, magnam illam urbem advenarum frequentiam culturam, multisque eam terris alimenta praebituram.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 8장 7:3)
Ceterum cum dimidio ferme maior esset exercitus, quam in Cilicia fuerat, multis arma deerant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 9장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION