라틴어 문장 검색

Et quoniam magno feror aequore plenaque ventis vela dedi:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 18:1)
nos quoque, pars mundi, quoniam non corpora solum, verum etiam volucres animae sumus inque ferinas possumus ire domos pecudumque in corpora condi, corpora, quae possunt animas habuisse parentum aut fratrum aut aliquo iunctorum foedere nobis aut hominum certe, tuta esse et honesta sinamus neve Thyesteis cumulemus viscera mensis!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 37:2)
At proceres, quoniam muros intrare vetaris, ruris honorati tantum tibi, Cipe, dedere, quantum depresso subiectis bubus aratro complecti posses ad finem lucis ab ortu, cornuaque aeratis miram referentia formam postibus insculpunt, longum mansura per aevum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 50:5)
at nunc, ut peream, quoniam caret illa periclo, dimidia certe parte superstes ero.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 225)
vivat, et absentem, quoniam sic fata tulerunt, vivat ut auxilio sublevet usque suo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 346)
quae quoniam non sunt penitus sublata, sed extant - pluribus exemplis scripta fuisse reor - nunc precor ut vivant et non ignava legentem otia delectent admoneantque mei.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 79)
sed quoniam accedit fatalibus hoc quoque damnis, ut careant numeris tempora prima suis, effice, peccati ne sim memor huius, et illo officium laudem, quo queror, ore tuum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 816)
quae quoniam vera est, tota tibi mente mihique gratulor, ingenium non latuisse tuum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 925)
his ego successi, quoniam praestantia candor nomina vivorum dissimulare iubet, non timui, fateor, ne, qua tot iere carinae, naufraga servatis omnibus una foret.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1211)
interea, quoniam statio mihi publica clausa est, privato liceat delituisse loco.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 142)
quod quoniam est anceps, intra mea pectora quemque adloquar, et nulli causa timoris ero.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 4b15)
at, quoniam semel est odio civiliter usus, mutato levior sit fuga nostra loco.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 816)
et quoniam, fieri quod numquam posse putavi, est tibi de rebus maxima cura meis, non est quod timeas . fortuna miserrima nostra est, omne trahit secum Caesaris ira malum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 1135)
non equidem vellem, quoniam nocitura fuerunt, Pieridum sacris inposuisse manum, sed nunc quid faciam?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 114)
saepe etiam lacrimae me sunt scribente profusae, umidaque est fletu littera facta meo, corque vetusta meum, tamquam nova, vulnera novit, inque sinum maestae labitur imber aquae, cum vice mutata, qui sim fuerimque, recordor, et, tulerit quo me casus et unde, subit, saepe manus demens, studiis irata sibique, misit in arsuros carmina nostra focos, atque ita de multis quoniam non multa supersunt, cum venia facito, quisquis es, ista legas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 139)

SEARCH

MENU NAVIGATION