라틴어 문장 검색

est in hac quoque parte Lucilii praeceptum, quod quia pluribus explicatur versibus, si quis parum credet, apud ipsum in nono requirat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 285:2)
aut ideo minus Messala nitidus, quia quosdam totos libellos non verbis modo sed etiam litteris dedit?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 301:1)
elegia vero, utique quae amat, et hendecasyllabi, qui sunt commata Sotadeorum (nam de Sotadeis ne praecipiendum quidem est) amoveantur, si fieri potest, si minus, certe ad firmius aetatis robur reserventur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 308:3)
circa glossemata etiam, id est voces minus usitatas, non ultima eius professionis diligentia est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 317:2)
atque eam natura ipsa videtur ad tolerandos facilius labores velut muneri nobis dedisse, si quidem et remigem cantus hortatur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 347:1)
nos facillimum etiam imperitis sequamur experimentum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 373:2)
quarundam vel exilitate vel pinguitudine nimia laboramus, quasdam velut acriores parum efficimus et aliis non dissimilibus sed quasi hebetioribus permutamus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 385:3)
adeo facilius est multa facere quam diu.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 408:4)
porro, ut frequenter experti sumus, minus adficit sensus fatigatio quam cogitatio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 412:3)
nam tenuis a fonte assumptis historicorum criticorumque viribus pleno iam satis alveo fluit, cum praeter rationem recte loquendi non parum alioqui copiosam prope maximarum artium scientiam amplexa sit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 5:2)
hinc tumor et vana de se persuasio usque adeo, ut illo condiscipulorum tumultu inflati, si parum a praeceptore laudentur, ipsi de illo male sentiant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 27:3)
quae quanquam est ipsa reprehensione digna securitas, tamen esset utcunque tolerabilis, si eiusmodi praeceptores minus docerent non peius;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 35:1)
si plerumque accidit ut faciliora sint ad intelligendum et lucidiora multo, quae a doctissimo quoque dicuntur?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 39:2)
nam et prima est eloquentiae virtus perspicuitas, et quo quis ingenio minus valet, hoc se magis attollere et dilatare conatur, ut statura breves in digitos eriguntur et plura infirmi minantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 39:3)
non excidit mihi, scripsisse me in libro priore, cum potiorem in scholis eruditionem esse quam domi dicerem, libentius se prima studia tenerosque profectus ad imitationem condiscipulorum, quae facilior esset, erigere;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 41:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION