라틴어 문장 검색

fines earum desolastis et fecistis plagam magnam in terra et dominati estis per loca multa in regno meo.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 15장29)
nam de Ioppe et Gazara, quae expostulas, ipsae faciebant in populo plagam magnam et in regione nostra: horum damus talenta centum ". Et non respondit ei verbum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 15장35)
Reversus autem cum ira ad regem renuntiavit ei verba ista et gloriam Simonis et universa, quae vidit; et iratus est rex ira magna.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 15장36)
Et suscepit eos filius Abubi in munitiunculam, quae vocatur Doc, cum dolo, quam aedificavit; et fecit eis convivium magnum et abscondit illic viros.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 16장15)
Et fecit deceptionem magnam et reddidit mala pro bonis.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 16장17)
et det vobis cor omnibus, ut colatis eum et faciatis eius voluntatem corde magno et animo volenti;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 1장3)
De magnis periculis a Deo liberati magnifice gratias agimus ipsi, utpote qui adversus regem dimicavimus;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 1장11)
Utque hoc factum est, et tempus transiit, et sol refulsit, qui prius erat in nubilo, accensus est ignis magnus, ita ut omnes mirarentur.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 1장22)
Cum autem consumptum esset sacrificium, ex residua aqua Nehemias iussit lapides maiores perfundi
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 1장31)
sicut promisit in lege. Speramus enim in Deo quod cito nostri miserebitur et congregabit de sub caelo in locum sanctum; eripuit enim nos de magnis periculis et locum purgavit.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 2장18)
De Iuda vero Maccabaeo et fratribus eius et de templi magni purificatione et de arae dedicatione,
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 2장19)
fiebat ut et ipsi reges locum honorarent et templum maximis muneribus illustrarent,
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 3장2)
Erat enim misereri commixtae multitudinis prostrationem et summi sacerdotis in magna agonia constituti exspectationem.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 3장21)
Eodem loco, ipso cum satellitibus circa aerarium praesente, spirituum et omnis potestatis Dominus magnam fecit ostensionem, ita ut omnes, qui ausi fuerant convenire, perterriti virtute Dei in dissolutionem et formidinem converterentur.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 3장24)
tu autem a caelo flagellatus nuntia omnibus magnam Dei potestatem ". Et his dictis, non comparuerunt.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 3장34)

SEARCH

MENU NAVIGATION