라틴어 문장 검색

ceterae quoque Macedonum alae integris abibant ordinibus, quia interiecta peditum acies, cuius caedes victores tenebat, immemores fecerat sequendi equites.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 530:1)
nunc imminens nox et fugientes texit et Romanis pigritiem ad sequendum locis ignotis fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 536:2)
sed nocte a Pella exierat, properans ante lucem Axium amnem traicere, eum finem sequendi propter difficultatem transitus fore ratus Romanis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 545:3)
is septimum decimum annum agens, quod ipsum curam augebat, dum effuse sequitur hostes, in partem aliam turba ablatus erat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 549:1)
cum id bellum L. Aemilio Paulo, sequentis anni consuli iterum, mandatum esset Paulus in contione precatus, ut quidquid diri populo Romano immineret, in suam domum converteretur, et in Macedoniam profectus vicit Persen totamque Macedoniam in potestatem redegit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Periocha Libri XLIV4)
haec dicentem cum multitudo sequeretur, Antinous et Theodotus in primam stationem hostium inruperunt atque ibi offerentes se ipsi volneribus interfecti;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 310:1)
Ab his editis nominibus evocati litteris imperatoris ex Aetolia Acarnaniaque et Epiro et Boeotia, qui Romam ad causam dicendam sequerentur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 374:1)
et post paucos dies Anicius conventu reliquorum Epirotarum Acarnanumque acto iussisque in Italiam sequi principibus, quorum cognitionem causae senatui reservarat, et ipse navibus expectatis, quibus usus Macedonicus exercitus erat, in Italiam traiecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 411:1)
Abi prae, Sosia, iam ego sequar.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 384)
ibo et Mercurium sequar.-
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 393)
iam sequere sis, erum qui ludificas dictis delirantibus, qui quoniam erus quod imperavit neglexisti persequi, nunc venis etiam ultro inrisum dominum:
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 171)
Sequere hac igitur me, nam mi istuc primum exquisito est opus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 1148)
Sequere hac tu me.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 228)
Sequere hac me modo;
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 258)
pater vocat me, eum sequor, eius dicto imperio sum audiens;
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 3, scene 46)

SEARCH

MENU NAVIGATION