라틴어 문장 검색

Catonis hoc senis est, quem, ut scitis, unice dilexi maximeque sum admiratus cuique vel patris utriusque iudicio vel etiam meo studio me totum ab adulescentia dedidi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 2:2)
admiscentur enim novis sermonibus ac disciplinis et inportantur non merces solum adventiciae, sed etiam mores, ut nihil possit in patriis institutis manere integrum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 11:2)
nam et ipsa Peloponnesus fere tota in mari est, nec praeter Phliuntios ulli sunt, quorum agri non contingant mare, et extra Peloponnesum Aenianes et Doris et Dolopes soli absunt a mari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 12:4)
Falsum est enim, Manili, inquit, id totum, neque solum fictum, sed etiam imperite absurdeque fictum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 44:5)
Illarum autem sex et nonaginta centuriarum in una centuria tum quidem plures censebantur quam paene in prima classe tota.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 62:3)
Nam rex ille, de quo loquor, primum optimi regis caede maculatus integra mente non erat, et cum metueret ipse poenam sceleris sui summam, metui se volebat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 70:3)
Qui cum privatus esset, totam rem publicam sustinuit primusque in hac civitate docuit in conservanda civium libertate esse privatum neminem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 71:2)
Quare prima sit haec forma et species et origo tyranni inventa nobis in ea re publica, quam auspicato Romulus condiderit, non in illa, quam, ut perscripsit Plato, sibi ipse Socrates tripertito illo in sermone depinxerit, ut, quem ad modum Tarquinius, non novam potestatem nactus, sed, quam habebat, usus iniuste totum genus hoc regiae civitatis everterit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 80:1)
526M Itaque illa praeclara constitutio Romuli cum ducentos annos et viginti fere firma mansisset lex illa tota sublata est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 84:1)
In hoc statu rei publicae, quem dixi iam saepe non posse esse diuturnum, quod non esset in omnis ordines civitatis aequabilis, erat penes principes tota res publica praepositis xviris nobilissimis, non oppositis tribunis pl.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 100:2)
Ergo horum ex iniustitia subito exorta est maxima perturbatio et totius commutatio rei publicae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 101:1)
373M Iustitia foras spectat et proiecta tota est atque eminet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 13:2)
299M Quae virtus praeter ceteras totam se ad alienas porrigit utilitatis atque explicat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 13:4)
omni tote.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 31:1)
Huic legi nec obrogari fas est neque derogari ex hac aliquid licet neque tota abrogari potest, nec vero aut per senatum aut per populum solvi hac lege possumus, neque est quaerendus explanator aut interpres eius alius, nec erit alia lex Romae, alia Athenis, alia nunc, alia posthac, sed et omnes gentes et omni tempore una lex et sempiterna et immutabilis continebit, unusque erit communis quasi magister et imperator omnium deus, ille legis huius inventor, disceptator, lator;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 43:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION