라틴어 문장 검색

mores appellantur, atque inde pars quoque illa philosophiae moralis est dicta.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 82:2)
quanta sit autem in ea difficultas, vel duo maxime oratores, alter Graecae alter Latinae eloquentiae principes, docent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 110:2)
verum hoc, quidquid est, ut non ausim dicere carere omnino arte, quia nonnullam observationem habet, suntque ad id pertinentia et a Graecis et a Latinis composita praecepta, ita plane adfirmo, praecipue positum esse in natura et in occasione.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 120:1)
proprium autem materiae, de qua nunc loquimur, est ridiculum, ideoque haec tota disputatio a Graecis περι` γελοίου inscribitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 131:1)
ut non tam sit in singulis dictis quam in toto colore dicendi, qualis apud Graecos ἀττικισμο`σ ille reddens Athenarum saporem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 215:2)
sunt enim quidam praeduri in hoc oris, ut obstrepant ingenti clamore et medios sermones intercipiant et omnia confundant, quos ut non imitari sic acriter propulsare oportebit, et ipsorum improbitatem retundendo, et iudices vel praesidentes magistratus appellando frequentius, ut loquendi vices serventur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 232:1)
nam schola certa sunt et pauca et ante declamationem exponuntur, quae themata Graeci vocant, Cicero proposita.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 10:2)
Interdum enim substituitur mutua accusatio, quam Graeci ἀντικατηγορίαν vocant, nostrorum quidam concertativam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 80:3)
quaeritur tamen, an eodem nomine appellanda sint.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 135:6)
interim quaeritur rebus specie diversis, an et hoc et hoc eodem modo sit appellandum, cum res utraque habet suum nomen, ut amatorium, venenum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 138:1)
absoluta appellatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 168:6)
hoc genus ἀντίστασισ Graece nominatur, comparativum nostri vocant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 176:4)
sed ea cum sit aut poenae aut , ex qualitate facti constituitur, eoque nobis sub hoc esse statu videtur sicut eius quoque, quae ad numerum refertur a Graecis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 180:1)
male gestae legationis apud Graecos et veris causis frequens, ubi iuris loco quaeri solet, an omnino aliter agere quam mandatum sit liceat, et quo usque sit legatus, quoniam aliae in nuntiando, aliae in renuntiando sunt, ut in Heio, qui testimonium in Verrem dixerat post perlatam legationem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 200:2)
quod qui solum viderunt, hunc statum plani et voluntatis appellarunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 220:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION