라틴어 문장 검색

e quibus qui a teneris aetatibus doctrinarum abundantia satiantur, optimos habent sapientiae sensus, instituunt civitatibus humanitatis mores, aequa iura, leges, quibus absentibus nulla potest esse civitas incolumis.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 머리말6)
Ergo eorum virorum cogitata non solum ad mores corrigendos, sed etiam ad omnium utilitatem perpetuo sunt praeparata, athletarum autem nobilitates brevi spatio cum suis corporibus senescunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 머리말47)
Cum vero neque moribus neque institutis scriptorum praestantibus tribuantur honores, ipsae [autem] per se mentes aeris altiora prospicientes memoriarum gradibus ad caelum elatae aevo inmortali non modo sententias sed etiam figuras eorum posteris cogunt esse notas.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 머리말49)
Nec solum id vitium in aedificiis, sed etiam in muneribus, quae a magistratibus foro gladiatorum scaenisque ludorum dantur, quibus nec mora neque expectatio conceditur, sed necessitas finito tempore perficere cogit, id est sedes spectaculorum velorumque inductiones et ea omnia, quae scaenicis moribus per machinationem ad spectationes populo comparantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 머리말11)
Trutinarum vero librarumque ponderibus examinatio reperta vindicat ab iniquitate iustis moribus vitam.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 1장24)
13. In eo proculdubio, ut in caeteris mortalibus universis (ac praecipue in regibus), fortuna influxum quaedam habebat in mores, et mores vicissim in fortunam.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 12:1)
Illud etiam in eo sit conspicuum, quod mores patrios cum moribus exteris non commutaverit, sed potius quod consuetudines patrias iis quae peregre didicit tanquam floribus asperserit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVIII. DE PEREGRINATIONE IN PARTES EXTERAS 1:54)
crinem de more aut de more gentis, ut etiam in Aegypto est:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 651)
Nequeo differre, quin grandis communione te gaudii festinus inpertiam, nimirum nosse cupientem, quid pater noster in Christo pariter et pontifex Patiens Cabillonum profectus more religionis, more constantiae suae fecerit, cum venisset in oppidum suprascriptum provincialium sacerdotum praevio partim, partim comitante collegio, scilicet ut municipio summus aliquis antistes ordinaretur, cuius ecclesiae disciplina nutabat, postquam iunior episcopus Paulus discesserat decesseratque, exceperunt pontificale concilium variae voluntates oppidanorum, nec non et illa quae bonum publicum semper evertunt studia privata;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Domnulo suo salutem 1:1)
leges mori serviunt, mores autem rapere properant qua sacrum qua publicum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 4, scene 351)
Magis enim morum congruit nobilitati ex morum nobilitate amantem sibi eligere quam altum sibi et incultum quaerere genus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, A. 중류층 남자가 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 6:5)
Sed cum Graeci morum sycaminon appellant, mori nulla lacrima est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장65)
Sed cum Graeci morum sycaminon appellant, mori nulla lacrima est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 13:2)
sed cum Graeci morum συχάμινον appellent, mori nulla lacryma est.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).512)
lectas de more bidentes 'de more' antiquo scilicet, quem praetermisit quasi tunc omnibus notum, id est ne habeant caudam aculeatam, ne linguam nigram, ne aurem fissam:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 391)

SEARCH

MENU NAVIGATION