라틴어 문장 검색

Hinc Agamemnonius, Troiani nominis hostis, curru iungit Halaesus equos Turnoque ferocis mille rapit populos, vertunt felicia Baccho Massica qui rastris et quos de collibus altis Aurunci misere patres, Sidicinaque iuxta aequora quique Cales linquunt, amnisque vadosi accola Volturni, pariterque Saticulus asper Oscorumque manus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 33:1)
Haec ubi dicta, dapes iubet et sublata reponi pocula gramineoque viros locat ipse sedili praecipuumque toro et villosi pelle leonis accipit Aenean solioque invitat acerno.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 9:1)
Tum lecti iuvenes certatim araeque sacerdos viscera tosta ferunt taurorum onerantque canistris dona laboratae Cereris Bacchumque ministrant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 9:2)
Quare agite, o iuvenes, tantarum in munere laudum cingite fronde comas et pocula porgite dextris communemque vocate deum et date vina volentes.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 12:5)
Bina dabo argento perfecta atque aspera signis pocula, devicta genitor quae cepit Arisba, et tripodas geminos, auri duo magna talenta, cratera antiquum, quem dat Sidonia Dido.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 10:11)
Verum, id quod multo tute ipse fatebere maius, insanire libet quoniam tibi, pocula ponam fagina, caelatum divini opus Alcimedontis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA III. MENALCAS, DAMOETAS, PALAEMON25)
DamoetasEt nobis idem Alcimedon duo pocula fecit, et molli circum est ansas amplexus acantho, Orpheaque in medio posuit silvasque sequentis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA III. MENALCAS, DAMOETAS, PALAEMON29)
si ad vitulam spectas, nihil est quod pocula laudes.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA III. MENALCAS, DAMOETAS, PALAEMON31)
Daphnis thiasos inducere Bacchi, et foliis lentas intexere mollibus hastas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA V. MENALCAS, MOPSUS20)
ut Baccho Cererique, tibi sic vota quotannis agricolae facient:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA V. MENALCAS, MOPSUS50)
Iungentur iam grypes equis, aevoque sequenti cum canibus timidi venient ad pocula dammae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA VIII. DAMON, ALPHESIBOEUS15)
Vos, o clarissima mundi lumina, labentem caelo quae ducitis annum, Liber et alma Ceres, vestro si munere tellus Chaoniam pingui glandem mutavit arista, poculaque inventis Acheloia miscuit uvis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 1:2)
cui tu lacte favos et miti dilue Baccho, terque novas circum felix eat hostia fruges, omnis quam chorus et socii comitentur ovantes, et Cererem clamore vocent in tecta;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 12:18)
Hactenus arvorum cultus et sidera caeli, nunc te, Bacche, canam, nec non silvestria tecum virgulta et prolem tarde crescentis olivae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 1:1)
Iuvat Ismara Baccho conserere atque olea magnum vestire Taburnum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION