라틴어 문장 검색

Fulvio Suessula cum binis item legionibus evenerunt, ut Fulvius urbanas legiones duceret, Tuditanus a M. Pomponio acciperet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 560:2)
cuius procurator non omnia iudicia acceperit quae quisque in verba postularit, cuius procurator a praetore tribunos appellare ausus sit, eum non defendi, eius bona recte possideri posse, ei misero, absenti, ignaro fortunarum suarum omnia vitae ornamenta per summum dedecus et ignominiam deripi convenire.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 20장 2:2)
ita a M. Claudio consule Q. Fulvius dictator dictus, et ex eodem plebis scito ab Q. Fulvio dictatore P. Licinius Crassus pontifex maximus magister equitum dictus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 75:1)
Sponsam habuerat adulescens P. Seruili Isaurici filiam, sed reconciliatus post primam discordiam Antonio, expostulantibus utriusque militibus ut et necessitudine aliqua iungerentur, priuignam eius Claudiam, Fuluiae ex P. Clodio filiam, duxit uxorem uixdum nubilem ac simultate cum Fuluia socru orta dimisit intactam adhuc et uirginem.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 62장 1:1)
male petis, procuratorem enim tibi esse non licuit, sed neque illi, cuius litigas, procuratorem;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 246:2)
inimicitiae inter M. Fulvium et M. Aemilium consulem erant, et super cetera Aemilius serius biennio se consulem factum M. Fulvii opera ducebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 533:1)
dein cum M. Atilium, C. Fulvium fratrem Flacci, legatos eius, et Q. Minucium et L. Veturium Philonem, item Claudii legatos, qui omnibus gerendis rebus adfuerant, in senatu viderent nec Fulvium avocari a Capua nec differri Campanos vellent, interrogatus sententiam M. Atilius Regulus, cuius ex iis qui ad Capuam fuerant maxima auctoritas erat,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 462:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION