라틴어 문장 검색

Neque Hercules istud antiqui medici nescierunt, sed his contenti non fuerunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 66:1)
Cetera, quae antiqui medici praeceperunt, stomachum omnia infestant.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 22:4)
In quibus explicandis non dubitabo auctoritate antiquorum uirorum uti, maximeque Hippocratis, cum recentiores medici, quamuis quaedam in curationibus mutarint, tamen haec illos optime praesagisse fateantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 머리말 1:2)
siquidem antiqui primam ultimamque aetatem sustinere non posse hoc auxilii genus iudicabant, persuaserantque sibi mulierem grauidam, quae ita curata esset, abortum esse facturam.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 10장 1:5)
Deiectionem autem antiqui uariis medicamentis crebraque alui ductione in omnibus paene morbis moliebantur;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 12장 1:1)
Oportet autem neque recentiores uiros in is fraudare, quae uel reppererunt uel recte secuti sunt, et tamen ea, quae apud antiquiores aliquos posita sunt, auctoribus suis reddere.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 14장 1:2)
Antiqui timidius eo utebantur, Asclepiades audacius.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 17장 3:1)
Antiqui medicamentis quibusdam datis concoctionem moliebantur, eo quod cruditatem maxime horrebant:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 2:2)
Plerique ex antiquis tarde dabant, saepe quinto die, saepe sexto;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 6:3)
Est autem alia etiam de diebus ipsis dubitatio, quoniam antiqui potissimum impares sequebantur, eosque, tamquam tum de aegris iudicaretur, *κ*ρ*ι*σ*ι*μ*ο*υ*σ nominabant.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 11:1)
atque ipse quartus decimus par est, in quo magnam uim esse antiqui fatebantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 13:2)
Verum in his quidem antiquos tum celebres admodum Pythagorici numeri fefellerunt, cum hic quoque medicus non numerare dies debeat, sed ipsas accessiones intueri, et ex his coniectare, quando dandus cibus sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 15:3)
Antiqui enim quam integerrimis corporibus alimentum offerebant:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 16:2)
Siquidem apud antiquos quoque ante Herophilum et Erasistratum maximeque post Hippocratem fuit * * Petro quidam, qui febricitantem hominem ubi acceperat, multis uestimentis operiebat, ut simul calorem ingentem sitimque excitaret.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 9장 2:4)
Quidam ex antiquis medicis Cleophantus in hoc genere morborum multo ante accessionem per caput aegrum multa calida aqua perfundebat, deinde uinum dabat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 14장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION