라틴어 문장 검색

L. Aemilio Paulo C. Licinio consulibus, idibus Martiis, principio insequentis anni, cum in expectatione patres fuissent, maxime quidnam consul de Macedonia, cuius ea provincia esset, referret, nihil se habere Paulus quod referret, cum nondum legati redissent, dixit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 221:1)
et ne quid profectionem suam teneret, pridie idus Apriles Latinis esse constitutam diem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 224:1)
supplicatio pro contione populo indicta est ex ante diem quintum idus Octobres cum eo die in quinque dies.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 25:1)
indictae a consule sunt in ante diem quartum et tertium et pridie idus Novembres.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 28:2)
paucos post dies Anicius et Octavius classe sua advecti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 421:1)
illum ab Alexandrea discessisse nemo nuntiat constatque ne profectum quidem illim quemquam post Idus Martias nec post Idus Decembr.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS AD ATTICVM, letter 17A 6:2)
Maiae Mercurium creastis Idus, Augustis redit Idibus Diana, Octobres Maro consecravit Idus.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LXVII1)
Ab idibus tamen mensis Aprilis usque in idus Iunias viride pabulum recte secatur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 3장 6:4)
Pollex quidem, ut dixerat ad Idus Sextilis, ita mihi Lanuvi pridie Idus praesto fuit, sed plane pollex, non index.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 46 2:1)
res ante Idus acta sic est (nam haec Idibus mane scripsi):
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS: AD P. LENTVLVM, letter 1 3:1)
duas accepi postridie Idus, alteram eo die datam, alteram Idibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 17 2:1)
Idus saepe colas et has et illas, Qui magni celebras Maronis Idus.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LXVII2)
cum e Pompeiano me Romam recepissem a. d. iiii Idus Maias, Cincius noster eam mihi abs te epistulam reddidit quam tu Idibus Febr.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 20 2:1)
sed Ianuarius Sextilis December, quibus Caesar binos dies addidit, licet tricenos singulos habere post Caesarem coeperint, quintanas tamen habent Nonas, et ab Idibus illis sequentes Kalendae in undevicesimum revertuntur, quia Caesar quos addidit dies neque ante Nonas neque ante Idus inserere voluit, ne Nonarum aut Iduum religionem, quae stato erat die, novella conperendinatione corrumperet.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIV. 8:2)
Sunt qui aestimant Idus ab ove Iduli dictas, quam hoc nomine vocant Tusci, et omnibus Idibus Iovi immolatur a flamine.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 16:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION