라틴어 문장 검색

nam et potentes sequitur invidia et humiles abiectosque contemptus et turpes ac nocentes odium, quae tria sunt ad alienandos iudicum animos potentissima.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 23:3)
sed silentium et secessus et undique liber animus ut sunt maxime optanda, ita non semper possunt contingere, ideoque non statim, si quid obstrepet, abiiciendi codices erunt et deplorandus dies;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 190:1)
ideoque abiectos aut summittentes se libenter allevamus, quia hoc facere tanquam maiores videmur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 17:2)
Nostri foeda fuga, plerique abiectis armis, proximum collem occupauerunt.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 38장10)
Numidae tantummodo remorati, dum in elephantis auxilium putant, postquam eos impeditos ramis arborum atque ita disiectos circumveniri vident, fugam faciunt, ac plerique abiectis armis collis aut noctis, quae iam aderat, auxilio integri abeunt.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 53장5)
Ibi castris leui munimento positis milites cibum capere atque, uti simul cum occasu solis egrederentur, paratos esse iubet, omnibus sarcinis abiectis aqua modo seque et iumenta onerare.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 91장4)
Naturalia mala quae rettuli, inopia atque morbus, silentio subeunt nec oculis nec auribus quicquam terroris incutiunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 14 4:3)
Una est catena, quae nos alligatos tenet, amor vitae, qui ut non est abiciendus, ita minuendus est, ut si quando res exiget, nihil nos detineat nec inpediat, quo minus parati simus, quod quandoque faciendum est, statim facere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 26 10:7)
Humilis res est stultitia, abiecta, sordida, servilis, multis affectibus et saevissimis subiecta.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 37 4:1)
Nam cetera eius tela, quibus genus humanum debellatur, grandinis more dissultant, quae incussa tectis sine ullo habitatoris incommodo crepitat ac solvitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 45 9:2)
, contentus sensus meos ad te pertulisse, quos nec exornassem nec abiecissem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 75 2:3)
Id quod referendum est, effundit atque abicit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 8:8)
illam effrenatam, meliorem tamen, certe fortiorem ac digniorem viro reliquerunt, hanc necessariam beatae vitae putaverunt, enervem et abiectam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 8:2)
Haec verba tam improbe structa, tam neglegenter abiecta, tam contra consuetudinem omnium posita ostendunt mores quoque non minus novos et pravos et singulares fuisse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 6:6)
Neminem pecunia divitem fecit, immo contra nulli non maiorem sui cupidinem incussit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 119 9:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION