라틴어 문장 검색

'Absolvit nos Licinianus.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 11 13:2)
Ipse pauculis adhuc diebus in Tusculano commorabor, ut opusculum quod est in manibus absolvam.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 13 1:3)
sed illi iudicio suo poterant esse contenti, mihi modestior constantia est quam ut satis absolutum putem, quod a me probetur.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 3 7:3)
Quamvis enim agendis causis distringeretur, scribebat tamen exitus occisorum aut relegatorum a Nerone et iam tres libros absolverat subtiles et diligentes et Latinos atque inter sermonem historiamque medios, ac tanto magis reliquos perficere cupiebat, quanto frequentius hi lectitabantur.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 5 3:1)
Perfectum opus absolutumque est, nec iam splendescit lima sed atteritur.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 10 3:1)
Absolutus est sententia designati consulis Afrani Dextri, cuius haec summa:
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 13 4:1)
Ut enim pictores pulchram absolutamque faciem raro nisi in peius effingunt, ita ego ab hoc archetypo labor et decido.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 15 1:2)
nullum est enim genus quod absolutum non possit eloquentissimum dici.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 21 4:2)
inde invidia et a dissimillimis delator immissus, itaque absolutus vindicatusque est.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 31 3:2)
Postremo placuit exemplo multorum unum separatim hendecasyllaborum volumen absolvere, nec paenitet.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 4 9:2)
Non hercule magis quam relegare et absolvere;
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 14 13:2)
quamquam propior aliquanto est sententiae relegantis, quae absolvit, quam quae occidit - utraque enim ex illis vitam relinquit, haec adimit -, cum interim et qui morte puniebant et qui relegabant, una sedebant et temporaria simulatione concordiae discordiam differebant.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 14 13:3)
Exigebam ergo ut qui capitali supplicio afficiendos putabant, discederent a relegante, nec interim contra absolventes mox dissensuri congregarentur, quia parvolum referret an idem displiceret, quibus non idem placuisset.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 14 14:2)
horum uni placuisse perire libertos, alteri relegari, tertio absolvi.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 14 17:2)
At enim futurum est ut si dividantur sententiae interficientis et relegantis, praevaleat illa quae absolvit.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 14 21:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION