라틴어 문장 검색

Ita enim primitus factam esse apparet, ut non videatur, sicuti quaedam subplementa orationis, temere et incondite adsumpta.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XIV 3:1)
huiuscemodi figurae adverbia in oratione eius animadvertimus cuimodi sunt haec:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XV 2:2)
Ita enim scriptum est in oratione illa egregia, cui titulus est ̔Υπε`ρ Στεφάνου:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, I 7:2)
Repperi tamen in oratione C. Caesaris, Qua Plautian Rogationem Suasit, necessitatem dictam pro necessitudine, id est iure adfinitatis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, III 6:1)
ORATIO est M. Catonis Censorii De Aedilibus Vitio Creatis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XVIII 2:1)
Ex ea oratione verba haec sunt:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XVIII 2:2)
Eius igitur quem Cicero laudavit pater hic fuit M. Cato, cuius orationes feruntur inscriptae M. Catonis Nepotis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XX 5:1)
Is satis vehemens orator fuit multasque orationes ad exemplum avi scriptas reliquit et consul cum Q. Marcio Rege fuit, inque eo consulatu in Africam profectus, in ea provincia mortem obiit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XX 11:1)
Hic enim nepos, cuius haec modo prolata oratio est, filium quidem M. Catonem habuit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XX 13:1)
Hanc temporum differentiam facile animadvertetis ex hac ipsa oratione, cum eam legetis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XX 17:1)
Si aut versum, inquit, pangis aut orationem solutam struis atque ea tibi verba dicenda sunt, non finitiones illas praerancidas neque fetutinas grammaticas spectaveris, sed aurem tuam interroga quo quid loco conveniat dicere;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXI 2:2)
Quod qui non sentiunt, inquit idem ipse M. Cicero, cum de numerosa et apta oratione dissereret, quas auris habeant aut quid in his hominis simile sit, nescio.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXI 25:1)
CONPRECATIONES deum inmortalium, quae ritu Romano fiunt, expositae sunt in libris sacerdotum populi Romani et in plerisque antiquis orationibus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXIII (XXII) 2:1)
Sed quaero an M. Tullius, verborum homo diligentissimus, in oratione quam dixit De Lege Agraria Kalendis Ianuariis contra Rullum, inani et inlepida geminatione iunxerit 'manubias' et 'praedam,' si duo haec verba idem significant neque ulla re aliqua dissident.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXV 5:1)
Num ornat, ut alioqui solet, orationem?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXV 10:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION