라틴어 문장 검색

At barbaris consilium non defuit. Nam duces eorum tota acie pronuntiare iusserunt, ne quis ab loco discederet: illorum esse praedam atque illis reservari quaecumque Romani reliquissent: proinde omnia in victoria posita existimarent.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 34장1)
Erant et virtute et studio pugnandi pares; nostri, tametsi ab duce et a fortuna deserebantur, tamen omnem spem salutis in virtute ponebant, et quotiens quaeque cohors procurrerat, ab ea parte magnus numerus hostium cadebat.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 34장2)
Mediocri spatio relicto Pullo pilum in hostes immittit atque unum ex multitudine procurrentem traicit; quo percusso et exanimato hunc scutis protegunt, in hostem tela universi coniciunt neque dant regrediendi facultatem.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 44장6)
Quibus omnibus rebus hostes invitati copias traducunt aciemque iniquo loco constituunt,
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 51장1)
Simul signa ad hostem converti aciemque dirigi iubet, et paucis turmis praesidio ad impedimenta dimissis reliquos equites ad latera disponit.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 8장5)
Calones in proximum tumulum procurrunt. Hinc celeriter deiecti se in signa manipulosque coniciunt: eo magis timidos perterrent milites.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 40장1)
Postremo in acie praestare interfici quam non veterem belli gloriam libertatemque quam a maioribus acceperint recuperare.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 1장8)
Iamque hoc facere noctu apparabant, cum matres familiae repente in publicum procurrerunt flentesque proiectae ad pedes suorum omnibus precibus petierunt, ne se et communes liberos hostibus ad supplicium dederent, quos ad capiendam fugam naturae et virium infirmitas impediret.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 26장3)
Hostes re nova perterriti muro turribusque deiecti in foro ac locis patentioribus cuneatim constiterunt, hoc animo ut si qua ex parte obviam contra veniretur acie instructa depugnarent.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 28장1)
Non virtute neque in acie vicisse Romanos, sed artificio quodam et scientia oppugnationis, cuius rei fuerint ipsi imperiti.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 29장2)
Hac habita contione et ad extremam orationem confirmatis militibus, ne ob hanc causam animo permoverentur neu quod iniquitas loci attulisset id virtuti hostium tribuerent, eadem de profectione cogitans quae ante senserat legiones ex castris eduxit aciemque idoneo loco constituit.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 53장1)
Prima luce et nostri omnes erant transportati, et hostium acies cernebatur.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 62장1)
peditatu quem antea habuerit se fore contentum dicit, neque fortunam temptaturum aut in acie dimicaturum, sed, quoniam abundet equitatu, perfacile esse factu frumentationibus pabulationibusque Romanos prohibere,
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 64장2)
Probata re atque omnibus iureiurando adactis postero die in tres partes distributo equitatu duae se acies ab duobus lateribus ostendunt, una primo agmine iter impedire coepit.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 67장1)
Si qua in parte nostri laborare aut gravius premi videbantur, eo signa inferri Caesar aciemque constitui iubebat; quae res et hostes ad insequendum tardabat et nostros spe auxili confirmabat.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 67장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION