라틴어 문장 검색

Nam cum mundatis ad symphoniam mensis tres albi sues in triclinium adducti sunt capistris et tintinnabulis culti, quorum unum bimum nomenculator esse dicebat, alterum trimum, tertium vero iam sexennem, ego putabam petauristarios intrasse et porcos, sicut in circulis mos est, portenta aliqua facturos;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 47:18)
Nec mora, ingentis formae adductus est canis catena vinctus, admonitusque ostiarii calce, ut cubaret, ante mensam se posuit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 64:16)
vilis adulator picto iacet ebrius ostro, et qui sollicitat nuptas, ad praemia peccat:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 83:20)
Dum haec taliaque iactamus, inhorruit mare nubesque undique adductae obruere tenebris diem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 114:1)
Certatim omnes heredipetae muneribus gratiam Eumolpi sollicitant.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 124:30)
hoc quondam rure solebam Naiadas alterna sollicitare manu!
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 11:4)
nulla spe nullo timore sollicitor, nullis rumoribus inquietor:
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 9 5:3)
Nam in contionibus eadem quae in orationibus vis est, pressior tantum et circumscriptior et adductior.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 16 4:2)
In hoc autem agello, si modo arriserit pretium, Tranquilli mei stomachum multa sollicitant, vicinitas urbis, opportunitas viae, mediocritas villae, modus ruris, qui avocet magis quam distringat.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 24 3:1)
Quod me quamquam tirunculum sollicitavit ad emendum.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 6 4:1)
In his me multa sollicitant, aliqua nec minora deterrent.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 19 1:3)
Sollicitat primum ipsa pulchritudo iungendi;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 19 2:1)
Iniungo autem et pro rei magnitudine rogo, ut ex copia studiosorum, quae ad te ex admiratione ingenii tui convenit, circumspicias praeceptores, quos sollicitare possimus, sub ea tamen condicione ne cui fidem meam obstringam.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 13 10:2)
Me autem nihil aeque ac diuturnitatis amor et cupido sollicitat, res homine dignissima, eo praesertim qui nullius sibi conscius culpae posteritatis memoriam non reformidet.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 8 2:1)
Sollicitas me in Formianum.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 14 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION