라틴어 문장 검색

sed si nullum tamen appareat aliud auxilium, periturusque sit qui laborat, nisi temeraria quoque via fuerit adiutus, in hoc statu boni medici est ostendere, quam nulla spes sit sine sanguinis detractione, faterique, quantus in hac ipsa metus sit, et tum demum, si exigetur, sanguinem mittere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 10장26)
quae celerrime in vena confirmatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 10장79)
Usus autem cucurbitulae praecipuus est, ubi non in toto corpore sed in parte aliqua vitium est, quam exhauriri ad confirmandam valetudinem satis est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 11장10)
Nam et capitis longos dolores ipsius frictio levat, non in inpetu tamen doloris, et membrum aliquod resolutum ipsius frictione confirmatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 14장22)
Neque ulla res magis adiuvat laborantem quam tempestiva abstinentia.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 16장5)
cum praesertim etiam pro modo terroris moderari liceat, et, si leviora indicia fuerunt, satis sit a vino tantum abstinere, quod subtractum plus, quam si cibo quid dematur, adiuvat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 2장25)
eaque non minus grata fuit is, quos Hippocratis successores non refecerant, quam nunc est is, quos Herophili vel Erasistrati aemuli diu tractos non adiuverunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 9장15)
Sed, cum eadem omnibus convenire non possint, fere quos ratio non restituit, temeritas adiuvat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 9장17)
Vinum quoque cum tempestivo cibo datum non mediocriter adiuvat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 20장27)
alios calida cataplasmata adiuvant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 2장33)
Quibus si non fuerit aeger adiutus, scire licet malo victum esse.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 7장23)
Atque interdum natura quoque adiuvat, si ex angustiore sede vitium transit in praecordiis orto scire licet fauces liberari.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 7장25)
thorax fomentis cataplasmatisque calidis aut siccis aut etiam umidis adiuvandus est, et postea vel malagma superimponendum, vel certe ceratum ex cyprino vel irino unguento.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 8장14)
At si sicca tussis est, cum vehementissime urget, adiuvat vini austeri cyathus adsumptus, dum ne amplius id interposito tempore aliquo quam ter aut quater fiat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 10장16)
neque vomitum huius adferre periculum, etiam cum repetit, si ante confirmare et implere corpus licuit et ex toto nullum nocere, qui in corpore robusto neque nimius est neque tussim aut calorem movet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 11장20)

SEARCH

MENU NAVIGATION