라틴어 문장 검색

quapropter optime sicut hominum pariter et habitus et nomina edocebuntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 54:3)
quapropter in primis evitandus et in pueris praecipue magister aridus, non minus quam teneris adhuc plantis siccum et sine humore ullo solum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 52:3)
quapropter ea quoque pars quarta erit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 33:6)
quapropter, ut non abrupte cadere in narrationem, ita non obscure transcendere est optimum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 88:1)
quapropter non video cur hunc ei potissimum locum adsignent, qui rerum ordinem sequitur, non magis quam illud, cur hoc nomen ita demum proprium putent, si aliquid in digressu sit exponendum, cum tot modis a recto itinere declinet oratio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 236:2)
quapropter ne illos quidem probaverim, qui partitionem vetant ultra tres extendere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 253:3)
quapropter eloquentiam, licet hanc (ut sentio enim, dicam) libidinosam resupina voluptate auditoria probent, nullam esse existimabo, quae ne minimum quidem in se indicium masculi et incorrupti, ne dicam gravis et sancti viri, ostentet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 284:1)
quapropter illi dolori, quem ex matre optima atque omanem lauded supergressa paucos ante menses ceperam, gratulor.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 10:1)
quapropter ne dicet quidem salse, quotiens poterit, et dictum potius aliquando perdet quam minuet auctoritatem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 139:2)
quapropter totus hic liber serviat dispositioni, quae quidem, si certa aliqua via tradi in omnes materias ullo modo posset, non tam paucis contigisset.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 4:3)
hoc tantum admiror Flavum, cuius apud me summa est auctoritas, cum artem scholae tantum componeret, tam anguste materiam qualitatis terminasse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 204:3)
quapropter in dicendo irasci, dolere, misereri, timere, confidere, contemnere non sunt figurae, non magis quam suadere, minari, rogare, excusare.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 24:2)
namque et irasci nos et gaudere et timere et admirari et dolere et indignari et optare, quaeque sunt similia his, fingimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 73:2)
hunc admiratus maxime est, ut saepe testatur, et secutus, quanquam in opere diverso, Menander, qui vel unus, meo quidem iudicio, diligenter lectus ad cuncta, quae praecipimus, sufficiat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 70:1)
quapropter exactissimo iudicio circa hanc partem studiorum examinanda sunt omnia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 147:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION