라틴어 문장 검색

sed videtis, ut senectus non modo languida atque iners non sit, verum etiam sit operosa et semper agens aliquid et moliens, tale scilicet, quale cuiusque studium in superiore vita fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 34:4)
ne nunc quidem viris desidero adulescentis, is enim erat locus alter de vitiis senectutis, non plus quam adulescens tauri aut elephanti desiderabam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 36:1)
Orator metuo ne languescat senectute, est enim munus eius non ingeni solum, sed laterum etiam et virium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 37:1)
omnino canorum illud in voce splendescit etiam nescio quo pacto in senectute, quod equidem adhuc non amisi, et videtis annos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 37:2)
quid enim est iucundius senectute stipata studiis iuventutis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 37:4)
An ne illas quidem viris senectuti relinquimus, ut adulescentis doceat, instituat, ad omne offici munus instruat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 38:1)
ego L. Metellum memini puer, qui, cum quadriennio post alterum consulatum pontifex maximus factus esset, viginti et duos annos ei sacerdotio praefuit, ita bonis esse viribus extremo tempore aetatis, ut adulescentiam non requireret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 39:2)
sed tamen, ut vos videtis, non plane me enervavit, non afflixit senectus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 42:4)
nisi forte adulescentes pueritiam, paulum aetate progressi adulescentiam debent requirere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 43:8)
cursus est certus aetatis et una via naturae eaque simplex, suaque cuique parti aetatis tempestivitas est data, ut et infirmitas puerorum et ferocitas iuvenum et gravitas iam constantis aetatis et senectutis maturitas naturale quiddam habet, quod suo tempore percipi debeat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 43:9)
Potest igitur exercitatio et temperantia etiam in senectute conservare aliquid pristini roboris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 44:6)
ne sint in senectute vires:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 45:1)
ne postulantur quidem vires a senectute.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 45:2)
At id quidem non proprium senectutis vitium est, sed commune valetudinis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 46:2)
nam haec quoque, nisi tamquam lumini oleum instilles, exstinguuntur senectute.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 47:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION