라틴어 문장 검색

vacua castella, senum coloniae, inter male parentis et iniuste imperantis aegra municipia et discordantia.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 32장 4:4)
Ceterum antequam destinata componam, repetendum videtur qualis status urbis, quae mens exercituum, quis habitus provinciarum, quid in toto terrarum orbe validum, quid aegrum fuerit, ut non modo casus eventusque rerum, qui plerumque fortuiti sunt, sed ratio etiam causaeque noscantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 4장1)
Germanica vexilla diu nutavere, invalidis adhuc corporibus et placatis animis, quod eos a Nerone Alexandriam praemissos atque inde rursus longa navigatione aegros impensiore cura Galba refovebat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 31장9)
igitur movere et quatere, quidquid usquam aegrum foret, adgrediuntur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 86장12)
Quinta ferme hora diei erat, cum citus eques adventare hostis, praegredi paucos, motum fremitumque late audiri nuntiavit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 16장1)
gravi corporis morbo aeger Vitellius Servilianis hortis turrim vicino sitam conlucere per noctem crebris luminibus animadvertit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 38장2)
nec defuere qui ipsum Tuscum et alios, sed criminosius Blaesum incusarent, quod aegro principe laetos dies ageret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 38장5)
ipse aeger animi studiis militum et clamoribus populi arma poscentis refovebatur, dum vulgus ignavum et nihil ultra verba ausurum falsa specie exercitum et legiones appellat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 58장2)
cito agmine forum et imminentia foro templa praetervecti erigunt aciem per adversum collem usque ad primas Capitolinae arcis fores.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 71장2)
alius manum aeger eodem deo auctore ut pede ac vestigio Caesaris calcaretur orabat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 81장4)
atque ingressus intentusque numini respexit pone tergum e primoribus Aegyptiorum nomine Basiliden, quem procul Alexandria plurium dierum itinere et aegro corpore detineri haud ignorabat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 82장3)
deum ipsum multi Aesculapium, quod medeatur aegris corporibus, quidam Osirin, antiquissimum illis gentibus numen, plerique Iovem ut rerum omnium potentem, plurimi Ditem patrem insignibus, quae in ipso manifesta, aut per ambages coniectant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 84장17)
eo tempore aeger erat vulneribus, quae in oppugnando oppido acceperat.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 7장 5:2)
hoc aeger sumpto sopitus diem obiit supremum.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 2장 5:3)
Cornelio Phagitae, cuius quondam nocturnas insidias aeger ac latens, ne perduceretur ad Sullam, uix praemio dato euaserat, numquam nocere sustinuit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 74장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION