라틴어 문장 검색

Qui cum careant omni vitio, non sunt contenti quasi bona valetudine, sed viris lacertos sanguinem quaerunt, quandam etiam suavitatem coloris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Optimo Genere Oratorvm, 3장 2:4)
quod ceterarum homines artium spectati et probati, si quando aliquid minus bene fecerunt quam solent, aut noluisse aut valetudine impediti non potuisse consequi id, quod scirent, putantur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 124:2)
testis est huiusce Q. Muci ianua et vestibulum, quod in eius infirmissima valetudine adfectaque iam aetate maxima cotidie frequentia civium ac summorum hominum splendore celebratur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 200:2)
et nos ipsi, quoniam id temporis est, valetudini demus operam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 265:2)
ea sunt generis, pecuniae, propinquorum, amicorum, opum, valetudinis, formae, virium, ingeni et ceterarum rerum, quae sunt aut corporis aut extraneae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 46:1)
In personis naturae primum spectantur valetudinis figurae virium aetatis marium feminarum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 10장 2:1)
alia diversa, ut vires forma valetudo, ut nobilitas divitiae clientelae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 24장 4:5)
At id quidem non proprium senectutis vitium est, sed commune valetudinis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 46:2)
quam fuit imbecillus P. Africani filius, is qui te adoptavit, quam tenui aut nulla potius valetudine!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 46:3)
resistendum, Laeli et Scipio, senectuti est eiusque vitia diligentia compensanda sunt, pugnandum tamquam contra morbum sic contra senectutem, habenda ratio valetudinis, utendum exercitationibus modicis, tantum cibi et potionis adhibendum, ut reficiantur vires, non opprimantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 46:7)
facilius in morbos incidunt adulescentes, gravius aegrotant, tristius curantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 86:4)
Aristoteles quidem eos etiam, qui valetudinis vitio furerent et melancholici dicerentur, censebat habere aliquid in animis praesagiens atque divinum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 119:1)
An Aesculapius, an Serapis potest nobis praescribere per somnum curationem valetudinis, Neptunus gubernantibus non potest?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 182:2)
At si curatio daretur valetudinis, haec quoque, quae dixi, darentur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 182:4)
Nam medici ex quibusdam rebus et advenientis et crescentis morbos intellegunt, non nullas etiam valetudinis significationes, ut hoc ipsum, pleni enectine simus, ex quodam genere somniorum intellegi posse dicunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 211:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION