라틴어 문장 검색

utrum maior aliqua nunc in Africa calamitas accepta est quam tunc in Hispania erat?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 656:2)
orare uti sibi patres adeundi deplorandique aerumnas suas potestatem facerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 223:2)
patris et patrui persecutus mortem ex calamitate vestrae domus decus insigne virtutis pietatisque eximiae cepisti;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 394:1)
collata ea pecunia a cognatis amicisque et clientibus est L. Scipioni ut, si acciperet eam, locupletior aliquanto esset quam ante calamitatem fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 766:1)
cum sibi nihil vivi reliquum praeterquam linguam ad deplorandas patriae suae calamitates praefatus esset, exposuit civitatis primum suae benefacta et vetera et ea, quae Persei bello praestitissent ducibus exercitibusque Romanis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 82:1)
pullo amictu cum filio Perseus ingressus est castra nullo suorum alio comite, qui socius calamitatis miserabiliorem eum faceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 73:1)
quem tandem titulum nostra calamitas habitura est, si perituri sumus?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 246:1)
itaque defunctam esse fortunam publicam mea tam insigni calamitate spero, quod triumphus meus, velut ad ludibrium casuum humanorum, duobus funeribus liberorum meorum est interpositus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 508:1)
sed Alcumenae huius honoris gratia pater curavit uno ut fetu fieret, uno ut labore absolvat aerumnas duas.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 215)
N. Euge, socium aerumnae et mei mali video.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 5, scene 118)
Lorarii Si di immortales id voluerunt, vos hanc aerumnam exsequi, decet id pati animo aequo:
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 2, scene 11)
Me hic valere et (tute audacter dicito, Tyndare) inter nos fuisse ingenio haud discordabili, neque te commeruisse culpam (neque me adversatum tibi) beneque ero gessisse morem in tantis aerumnis tamen;
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 2, scene 347)
di immortales, iam ut ego collos praetruncabo tegoribus, quanta pernis pestis veniet, quanta labes larido, quanta sumini absumedo, quanta callo calamitas, quanta laniis lassitudo, quanta porcinariis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 4, scene 32)
clades calamitasque, intemperies modo in nostram advenit domum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 4, scene 42)
Philopolemvs Satis iam dolui ex animo, et cura me satis et lacrumis maceravi, satis iam audivi tuas aerumnas, ad portum mihi quas memorasti.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 5, scene 12)

SEARCH

MENU NAVIGATION