라틴어 문장 검색

Interea subito corruptae mentis homines acerba pestis corripuit, quae in breui tantam eius multitudinem strauit, ut ne sepeliendis quidem mortuis uiui sufficerent;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XIV.12)
et cum familiares domus illius de acerba puellae infirmitate ipso praesente quererentur, coepit dicere ille de loco, ubi caballus suus esset curatus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. IX. 1:5)
HIS temporibus rex Osuiu, cum acerbas atque intolerabiles pateretur inruptiones saepe dicti regis Merciorum, qui fratrem eius occiderat, ad ultimum necessitate cogente promisit se ei innumera et maiora, quam credi potest, ornamenta regia uel donaria in pretium pacis largiturum, dummodo ille domum rediret, et prouincias regni eius usque ad internicionem uastare desineret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXIV.3)
quin potius, quod esset homo ferocis animi, acerbiorem castigando et apertum ueritatis aduersarium reddidit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXV.10)
quo etiam anno subita pestilentiae lues, depopulatis prius australibus Brittaniae plagis, Nordanhymbrorum quoque prouinciam corripiens, atque acerba clade diutius longe lateque desaeuiens, magnam hominum multitudinem strauit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXVII.3)
Siquidem tribus annis ante aduentum eius in prouinciam nulla illis in locis pluuia ceciderat, unde et fames acerbissima plebem inuadens impia nece prostrauit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XIII. 1:10)
Nec mora, Deo dilectus antistes Eadberct morbo correptus est acerbo, ac per dies crescente, multumque ingrauescente ardore langoris, non multo post, id est pridie Nonas Maias, etiam ipse migrauit ad Dominum;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXVIII [XXX]. 1:14)
cuius coniux XL ferme diebus erat acerbissimo langore detenta, ita ut tribus septimanis non posset de cubiculo, in quo iacebat, foras efferri.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. IV.4)
quid messes uris acerba tuas?
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 249)
Hanc animo gaudente vident iuvenumque catervae Conmemorant merito tot mala ferre senem, Hanc Venus exalto flentem sublimis Olympo Spectat et, infidis quam sit acerba, monet.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 646)
desino, ne dominae luctus renouentur acerbi:
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 626)
quid miserum torques, rumor acerbe?
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 203)
id primo acerbum indignumque Veientibus est visum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 557:1)
atrox certamen aderat, ni Fabius consilio neutri parti acerbo rem expedisset:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 5:1)
idque non Aricinis Ardeatibusque quam patribus Romanis foedius atque acerbius visum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 804:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION