라틴어 문장 검색

Nec vero affectanda sunt semper elata et excelsa.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 13 4:1)
illud vero ut adipisci arduum sic etiam sperare nimium est, quod dari non nisi a dis potest.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 8 6:2)
Naturale est enim ut ea, quae quis adeptus est ipse, quam amplissima existimari velit.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 17 3:2)
Ridere satius, ne se magnum aliquid adeptos putent, qui huc felicitate perveniunt ut rideantur.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 29 4:2)
Cur opus adfectas, ambitiose, novum?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 110)
non ego sidereas adfecto tangere sedes:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 1:35)
sic adfectantes caelestia regna Gigantes ad Styga nimbifero vindicis igne datos . sic victor laudem superatis Liber ab Indis, Alcides capta traxit ab Oechalia.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 826)
aspice deinde manum, fulmina nulla tenet, fulmina post ausos caelum adfectare Gigantes sumpta Iovi;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권280)
terra tribus scopulis vastum procurrit in aequor Trinacris, a positu nomen adepta loci, grata domus Cereri, multas ea possidet urbes, in quibus est culto fertilis Henna solo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권288)
Plus etiam, quam quod superis contingere possit, nescius adfectas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 8:9)
nam spes adfectat easdem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 38:10)
plumis in avem mutata vocatur ciris, et a tonso est hoc nomen adepta capillo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 12:4)
quod si non prodest et honesti gloria nulla redditur, at nullum crimen adeptus eram.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 141)
ne cadat et multas palmas inhonestet adeptus, languidus in pratis gramina carpit equus, miles ubi emeritis non est satis utilis annis, ponit ad antiquos, quae tulit, arma Lares, sic igitur, tarda vires minuente senecta, me quoque donari iam rude tempus erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 87)
Cum aliquae species mercatoria ratione adhibentur, non semper earum modus incrementum capiendi affectatur, ut ipsarum nimia imminutio vitetur, quae exinde oecosystematis aequilibrium conturbet.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 48:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION