라틴어 문장 검색

Sed quia te fontem pietatis nouimus, a quo Liuoris stimulum bonitas innata relegat, Cuius iusticie pietas adiuncta rigorem Temperat et multum discurrere non sinit illam, Ad te confugimus proscripte quas fugat orbis, Persequitur mundus, homo respuit, improbat omnis Viuens, sicque tuis, si fas est dicere, mundus Legibus excipitur, dum nostri jura nefandis Actibus expugnat, etiam tibi bella minatur, Nam tua res agitur, paries cum proximus ardet.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 10:2)
Admonet instanter ut nil agat unde pudendum, Vnde pudor frontem signet mentemque reatus Torqueat, aut fame titulos infamia ledat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 6:3)
Docet ergo repente Ne quid agat subitumue nil presumat, at omne Factum preueniat animo, deliberet ante Quam faciat, primumque suos examinet actus;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 8:3)
Illa docet quis motus agat celestia, stellas Excitet, aut celi quis spiritus incitet orbem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 22:2)
Hic est Fortune sua mansio, si tamen usquam Res manet instabilis, residet uaga, mobilis heret, Cuius tota quies lapsus, constancia motus, Voluere, stare, situs discurrere, scandere casus, Cui modus et racio racionis egere, fidesque Non seruare fidem, pietas pietate carere.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 2:6)
Ergo sagita uolat, prenuncia Martis, et hostem Impetuosa petit, quam totis uiribus actam Dirigit in iuuenem Discordia.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 2:6)
Qua Jovis in dextra fulmen langueret, et omnis Phoebi cessaret otia nervus agens:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 1:24)
Thetis, etiam nuptias agens cum Nereo, Achillem alterum concipere destinabat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 5:21)
Sic oculus cordis, carnis caligine caecus [0466D] Languet, et eclipsim patiens, agit otia solus.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:23)
Ut te tyrannus parcius urgeat, Semper in ista carne superbiens, [0471B] Lentus Cupido sic aget otia, Frenentur in te frena libidinis, Languens stupescat carnis aculeus, Ancilla fiet sic caro spiritus:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 66:6)
Quoniam ergo res mea agitur, cum familiaris paries inflammatur incendio, vestrae compassioni compatiens, vestro dolori condolens, in vestro gemitu meum lego gemitum, in vestra adversitate meum invenio detrimentum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 80:5)
- De quodam Waltero eunte Hierosolymam, quid egerit, vel quid pertulerit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 13:2)
nostra autem plaustra omnia, cum opibus et armentis retenta sunt Nihil aliud super his video utilius quam ut obviam duci redeamus, pacem cum illo componamus, quia injuste nostri cum eo egerunt, cum omnia nobis necessaria pacifice cives sui subministraverint.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 24:3)
Consilium autem inter se habentibus, Walterus Senzavehor omnino se in ultionem fratrum ire contradixit, donec eventus rei planus innotesceret, et praesentia Petri adesset, cujus consilio omnia acturi essent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 38:5)
- Qualiter omnis exercitus Godescalci insolenter agens in Hungaria peremptus sit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 49:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION