라틴어 문장 검색

parua haec quippe et quanquam paucis percontantibus adorata, tamen ignorantibus transcursa.
(아풀레이우스, 플로리다 1:4)
quod utinam pari exemplo philosophiae edictum ualeret, ne qui imaginem eius temere adsimularet, uti pauci boni artifices, idem probe eruditi omnifariam sapientiae studium contemplarent, neu rudes, sordidi, imperiti pallio tenus filosophos imitarentur et disciplinam regalem tam ad bene dicendum quam ad bene uiuendum repertam male dicendo et similiter uiuendo contaminarent.
(아풀레이우스, 플로리다 7:5)
Si quis forte in hoc pulcherrimo coetu ex illis inuisoribus meis malignus sedet, quoniam ut in magna ciuitate hoc quoque genus inuenitur, qui meliores obtrectare malint quam imitari et, quorum similitudinem desperent, eorundem adfectent simultatem, scilicet uti, qui suo nomine obscuri sunt, meo innotescant, - si qui igitur ex illis liuidis splendidissimo huic auditorio uelut quaedam macula se immiscuit, uelim paulisper suos oculos per hunc incredibilem consessum circumferat contemplatusque frequentiam tantam, quanta ante me in auditorio philosophi nunquam uisitata est, reputet cum animo suo, quantum periculum conseruandae existimationis hic adeat, qui contemni non consueuit, cum sit arduum et oppido difficile uel modicae paucorum expectationi satisfacere, praesertim mihi, cui et ante parta existimatio et uestra de me benigna praesumptio nihil quicquam sinit neglegenter ac de summo pectore hiscere.
(아풀레이우스, 플로리다 9:1)
de ingenio eius qui satis nostis, de interitu paucis cognoscite.
(아풀레이우스, 플로리다 16:4)
an etiam de ingenio pauca uultis?
(아풀레이우스, 플로리다 16:5)
sed nequeo, quin ex plurimis, quae in te meritissimo admiramur, ex his plurimis quin uel paucissima attingam.
(아풀레이우스, 플로리다 17:24)
Paucis accipe.
(아풀레이우스, 변신, 1권 1:4)
Dum hunc et huiusmodi sermonem altercamur, paucis admodum confectis passibus ad domum Byrrhaenae pervenimus.
(아풀레이우스, 변신, 2권 3:15)
Ad hunc modum transactis voluptarie paucis noctibus, quadam die percita Fotis ac satis trepida me accurrit indicatque dominam suam, quod nihil etiam tunc in suos amores ceteris artibus promoveret nocte proxima in avem sese plumaturam atque ad suum cupitum sic devolaturam;
(아풀레이우스, 변신, 3권 18:1)
"Nec paucos fortissimi collegii sollers species ad munus obeundum arrexerat:"
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:47)
"Sed Cupido iam cicatrice solida revalescens nec diutinam suae Psyches absentiam tolerans, per altissimam cubiculi, quo cohibebatur, elapsus fenestram, refectisque pinnis aliquanta quiete, longe velocius provolans Psychen accurrit suam, detersoque somno curiose et rursum in pristinam pyxidis sedem recondito, Psychen innoxio punctulo sagittae suae suscitat, et Ecce inquit Rursum perieras, misella, simili curiositate."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:160)
nam et invitos terrore compelli et volentes praemio provocari posse, nec paucos humili servilique vitae renuntiantes ad instar tyrannicae potestatis sectam suam conferre malle.
(아풀레이우스, 변신, 7권 4:4)
Nec paucis pererratis casulis ad quandam villam possessoris beati perveniunt et ab ingressu primo statim absonis ululatibus constrepentes fanatice pervolant, diuque capite demisso cervices lubricis intorquentes motibus crinesque pendulos in circulum rotantes, et nonnunquam morsibus suos incursantes musculos, ad postremum ancipiti ferro quod gerebant sua quisque brachia dissicant.
(아풀레이우스, 변신, 8권 15:4)
a quodam colono fictae vaticinationis mendacio pinguissimum deposcunt arietem, qui deam Syriam esurientem suo satiaret sacrificio, probeque disposita cenula balneas obeunt ac dehinc lauti quendam fortissimum rusticanum, industria laterum atque imis ventris bene praeparatum, comitem cenae secum adducunt paucisque admodum praegustatis olusculis, ante ipsam mensam spurcissima illa propudia ad illicitae libidinis extrema flagitia infandis uriginibus offerantur, passimque circumfusi nudatum supinatumque iuvenem execrandis oribus flagitabant.
(아풀레이우스, 변신, 8권 17:3)
illicoque me, raptim transcursa proxima porticu, triclinio, in quo dominus aedium sacrificales epulas cum sacerdotibus deae cenitabat, incunctanter immitto nec pauca rerum apparatus cibarii, mensas etiam impetu meo collido atque disturbo.
(아풀레이우스, 변신, 9권 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION