라틴어 문장 검색

simul atque vero ferrum ad praecordia accessit, et discissum transversum septum est, quod membrana quadam superiores partes ab inferioribus diducit (διάφραγμα Graeci vocant), hominem protinus animam amittere:
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 42:3)
Quo fit, ut autumnus plurimos opprimat;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, I Quae anni tempora, quae tempestatum genera, quae partes aetatis, qualia corpora vel tuta vel morbis et qualibus opportuna sint. 2:3)
Pejus tamen signum est, ubi aliquis contra consuetudinem , et colorem decoremque amisit:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, II De notis adversae valetudinis futurae. 2:1)
Cui vero sano subitus dolor capitis ortus est, dein somnus oppressit, sic ut stertat, neque expergiscatur, intra septimum diem pereundum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 25:8)
sed fere fiducia secundae valetudinis opprimuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 26:7)
itemque, si medicamentis purgatum et adhuc inanem, nervorum distentio oppressit;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 42:4)
et comitiali quoque morbo oppressis necessarius est;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XIII De vomitu. 1:5)
quo oppressis in angusto spes est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVII De curatione vulnerum, quae per morsus inferuntur. 7:4)
Quod si per haec restitutus oculus in sedem suam non est, eodemque modo prolapsus permanet, scire oportet lumen esse amissum;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 33:4)
et, ut aliquid decoris eo loco, sic nihil usus amittitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XI De ossibus luxatis. 2:8)
ne quid tamen orbe reciso venditor amittat, provincia quaeque superstes dividitur geminumque duplex passura tribunal cogitur alterius pretium sarcire peremptae.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:330)
tot mihi debetis populos, tot rura, tot urbes amissas.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:307)
non ita Romanum fati violentia nomen opprimit, ut vestros nequeat punire tumultus parte sui.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:145)
domat aspera victos pauperies, unoque die Romana rependit quidquid ter denis acies amisimus annis.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:249)
obstupuit visu suspensaque gaudia vocem oppressam tenuere diu;
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:115)

SEARCH

MENU NAVIGATION