라틴어 문장 검색

quod in facto reicitur, etiam in dicto non est recipiendum.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 17장 3:4)
quatinus amoto torpore perniciosissimi cultus, diuinae fidei calor eius intellegentiam tuarum adhortationum frequentatione succendat, ut profecto sacrae scripturae testimonium per te expletum indubitanter perclareat:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XI. 2:4)
placuitque post diem tertium, ut lapis, quo monumentum tegebatur, amoueretur, et altius ipso in loco reponeretur;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. VIII. 1:7)
Ut idem admotum ab hostibus urbi regiae ignem orando amouerit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XVI.1)
Quem angelus sanctus statim adprehendens in ignem reiecit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XIX. 2:9)
Cuius episcopatus tempore deuictis atque amotis subregulis, Caedualla suscepit imperium, et, cum duobus annis hoc tenuisset, tandem superni regni amore conpunctus reliquit, eodem adhuc praesule ecclesiam gubernante;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XII.7)
qui cum suum caput eidem loculo adponentes orassent, mox doloris siue caliginis incommodum ab oculis amouerent.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XVII [XIX]. 3:5)
direptis bonis regum damnati proditores sumptumque supplicium, conspectius eo quod poenae capiendae ministerium patri de liberis consulatus imposuit, et qui spectator erat amovendus, eum ipsum fortuna exactorem supplicii dedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 46:1)
quam cum velut alienato ab sensu torreret animo, prope attonitus miraculo rex cum ab sede sua prosiluisset amoverique ab altaribus iuvenem iussisset, tu vero abi, inquit, in te magis quam in me hostilia ausus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 134:1)
senatus a se rem ad populum reiecit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 283:2)
adeo tumultuose excepta est clamoribus undique et indignatione patrum, si, quod imperio consulari exsequendum esset, invidiam eius consules ad senatum reicerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 294:2)
quae cum reiecta relatio esset, non placeo, inquit, concordiae auctor;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 340:1)
id ad senatum reicitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 154:2)
amotis inde seditionis auctoribus patres circumire plebem inserentesque se in circulos sermones tempori aptos serere, admonere ut viderent in quod discrimen rem publicam adducerent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 192:1)
nam praeterquam quod in populo nihil erat praesidii sublata provocatione, intercessionem quoque consensu sustulerant, cum priores decemviri appellatione collegae corrigi reddita ab se iura tulissent et quaedam, quae sui iudicii videri possent, ad populum reiecissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 385:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION