라틴어 문장 검색

Cum enim Trebatius libro primo de Religionibus doceat hostiarum genera esse duo, unum in quo voluntas dei per exta disquiritur, alterum in quo sola anima deo sacratur, unde etiam haruspices animales has hostias vocant;
(Macrobii Saturnalia, Liber III, V. 1:2)
Nam ut expleret animalis hostiae causas, ipso usus est nomine:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, V. 3:2)
Videndum etiam ne et illam hostiam ostendat animalem:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, V. 4:1)
In his ipsis hostiis, vel animalibus vel consultatoriis, quaedam sunt quae iniuges vocantur, id est quae numquam domitae aut iugo subditae sunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, V. 5:1)
Varro Divinarum libro quarto victorem Herculem putat dictum, quod omne genus animalium vicerit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VI. 10:1)
Nam Titius in suasione legis Fanniae obicit seculo suo quod porcum Troianum mensis inferant, quem illi ideo sic vocabant, quasi aliis inclusis animalibus gravidum, ut ille Troianus equus gravidus armatis fuit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIII. 13:3)
Sed quod ait Plinius de accipenseris squamis, id verum esse maximus rerum naturalium indagator Nigidius Figulus ostendit, in cuius libro de animalibus quarto ita positum sit:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVI. 7:4)
altera generatur in Italia, et in Media altera.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIX. 4:3)
Generantur autem in Perside omni tempore mala citrea:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIX. 4:8)
Nam neque simplex est animalibus mutis alimonia, nec ab illis quam a nobis morbi remotiores.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 7:1)
Sed et quanta sit mutis animalibus infirmitas vitae brevitas indicio est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 11:1)
Nec hoc tacebo, quod, cum calor semper generationis causa sit, feminae ideo celerius quam pueri fiunt idoneae ad generandum, qui calent amplius.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 6:2)
Sed si vis intellegere in generatione veram rationem caloris, considera viros longe diutius perseverare in generando quam mulieres in pariendo:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 11:3)
Terrenis animalibus illi sex praecipue familiares sunt, sed nonnumquam adhibetur et septimus.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 4:2)
Septem igitur nervorum συζυγίαι de cerebri ventre nascentes vicem inplent fistularum, spiramentum sensificum ad sua quaeque loca naturali lege ducentes, ut sensum vicinis et longe positis membris animalis infundant.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 20:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION