라틴어 문장 검색

Illi ex professo lasciviunt, hi agere ipsos aliquid existimant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 49 5:5)
Sed quemadmodum aliqua vestis sapienti ac probo viro magis convenit quam aliqua, nec ullum colorem ille odit, sed aliquem parum putat aptum esse frugalitatem professo;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 51 2:4)
Idem de luxuria dico, quae videtur aliquando cessisse, deinde frugalitatem professos sollicitat atque in media parsimonia voluptates non damnatus, sed relictas petit, et quidem eo vehementius, quo occultius.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 56 10:1)
" Quaedam vota aperta et professa sunt, cum particulatim fiunt, quaedam latent, cum uno voto multa conprensa sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 67 7:2)
Invenies etiam professos sapientiam, qui vim adferendam vitae suae negent et nefas iudicent ipsum interemptorem sui fieri;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 14:1)
Sapiens quidem vincit virtute fortunam, at multi professi sapientiam levissimis nonnumquam minis exterriti sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 30:1)
Itaque id intellego, quod significari verbo isto solet, praesertim cum ab homine diligentiam professo ponatur et verba examinante.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 11:6)
tunc inpudicus morbum profitetur ac publicat;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 20:4)
Sed istae artes non sunt magnitudinem animi professae, non consurgunt in altum nec fortuita fastidiunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 16:1)
Nam et hae viles ex professo artes, quae manu constant, ad instrumenta vitae plurimum conferunt, tamen ad virtutem non pertinent.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 20:4)
At haec, quae artem vitae professa est, nulla re, quo minus se exerceat, vetari potest;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 8:3)
Cessat omne studium et liberalia professi sine ulla frequentia desertis angulis praesident.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 23:5)
T. Livium, scripsit enim et dialogos, quos non magis philosophiae adnumerare possis quam historiae, et ex professo philosophiam continentis libros;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 100 9:8)
Sed me in alia esse sententia profiteor:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 113 1:4)
Ego in alia esse me sententia professus sum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 113 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION