라틴어 문장 검색

quantum in te, Theseu, volucres Ariadna marinas pavit, in ignoto sola relicta loco!
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 8:1)
allicit ignotos ille fugatque viros.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 61:1)
ignotum hoc aliis ille novavit opus.'
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 70:2)
quod latet, ignotum est:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 80:2)
ignoti nulla cupido:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 80:3)
non erit ignotae gratia magna lyrae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 81:1)
nec pietas ignota mea est:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 940)
"omnia tunc florent, tunc est nova temporis aetas, et nova de gravido palmite gemma tumet, et modo formatis operitur frondibus arbor, prodit et in summum seminis herba solum, et tepidum volucres concentibus aera mulcent, ludit et in pratis luxuriatque pecus, tum blandi soles, ignotaque prodit hirundo et luteum celsa sub trabe figit opus:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권76)
non haec ille deus tantaeque propaginis auctor credidit officiis esse minora suis, promissumque sibi voluit praenoscere caelum nec deus ignotas hospes inire domos, ille moras solis, quibus in sua signa rediret, traditur exactis disposuisse notis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권81)
"scilicet ignotum est, quae sit fortuna meorum, et dolor hic animi voce querentis eget."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권222)
Sic, modo quae fuerat rudis et sine imagine, tellus induit ignotas hominum conversa figuras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 12:5)
quaeque diu steterant in montibus altis, fluctibus ignotis insultavere carinae, communemque prius ceu lumina solis et auras cautus humum longo signavit limite mensor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 17:7)
Quae postquam summum tetigere iacentia tergum, exspatiantur equi, nulloque inhibente per auras ignotae regionis eunt, quaque impetus egit, hac sine lege ruunt altoque sub aethere fixis incursant stellis rapiuntque per avia currum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 17:4)
Cadmus agit grates peregrinaeque oscula terrae figit et ignotos montes agrosque salutat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 5:3)
Dumque ibi perluitur solita Titania lympha, ecce nepos Cadmi dilata parte laborum per nemus ignotum non certis passibus errans pervenit in lucum:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 22:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION