라틴어 문장 검색

Nam ubi primum ex nobilitate reperti sunt, qui veram gloriam iniustae potentiae anteponerent, moveri civitas et dissensio civilis quasi permixtio terrae oriri coepit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 41장15)
de deorum natura quaeramus, de siderum alimento, de his tam variis stellarum discursibus, an ad illarum motus nostra moveantur, an corporibus omnium animisque illinc impetus veniat, an et haec, quae fortuita dicuntur, certa lege constricta sint nihilque in hoc mundo repentinum aut expers ordinis volutetur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 117 19:2)
tribus iudiciis experti estis patres accusare non posse.
(세네카, Controversiae, book 7, Ter abdicatus conprensus est a patre in secreta parte domus medicamentum tenens; interrogatus quid esset, dixit uenenum et uelle se mori, et effudit. accusatur parricidi. 2:14)
ego tibi vitam dedi consummatam, perfectam, tu me expertem rationis genuisti, onus alienum.
(세네카, 행복론, Liber III 139:3)
invenies non ex toto beneficiorum caelestium expertes, neminem esse, ad quem non aliquid ex illo benignissimo fonte manaverit.
(세네카, 행복론, Liber IV 17:3)
Illa rationis expertia et a nobis immanitatis crimine damnata abstinent suis, et tuta est etiam inter feras similitudo ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 150:1)
Sunt enim optimae, quoniam animus omnis occupationis expers operibus suis vacat et modo se levioribus studiis oblectat, modo ad considerandam suam universique naturam veri avidus insurgit.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 140:3)
Nam si nullus defunctis sensus superest, evasit omnia frater meus vitae incommoda et in eum restitutus est locum, in quo fuerat antequam nasceretur, et expers omnis mali nihil timet, nihil cupit, nihil patitur.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 48:2)
nemo enim tam expers erit sensus ac sanitatis, ut fortunam ulli queratur luctum intulisse, quam sciet etiam Caesarum lacrimas concupisse, Divus Augustus amisit Octaviam sororem carissimam et ne ei quidem rerum natura lugendi necessitatem abstulit, cui caelum destinaverat, immo vero idem omni genere orbitatis vexatus sororis filium successioni praeparatum suae perdidit ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 89:3)
intemperantiam in morbo suam experti parere ipsis in adversa valetudine vetant.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 84:2)
ametur expers publicae privataeque curae tranquillitas."
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 12:5)
Ille superbos aditus regum duraeque fores expers somni colit, hic nullo fine beatas componit opes gazis inhians et congesto pauper in auro.
(세네카, Hercules Furens 2:15)
sonuit reflexo classicum cornu lituusque adunco stridulos cantus elisit aere, * * ante non linguas agiles et ora vocis ignotae clamore primum hostico experti:
(세네카, 오이디푸스 9:7)
commisit, aut quae Caspium tangens mare gens iuris expers ausa?
(세네카, Troades 1136:1)
armata thyrso terret atque expers sui
(세네카, Troades 696:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION