라틴어 문장 검색

ad Tempe Thessalica Philippus est conventus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 431:1)
qui cum se missurum extemplo legatos respondisset, Cornelius Thermopylas, ubi frequens Graeciae statis diebus esse solet conventus - Pylaicum appellant - venit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 432:1)
quo lecto Quinctius conventum Corinthum omnium sociarum civitatium legationibus in diem certam edicit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 250:1)
ilotarum deinde quidam - hi sunt iam inde antiquitus castellani, agreste genus - transfugere voluisse insimulati per omnes vicos sub verberibus acti necantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 315:1)
veris initio Corinthum conventu edicto venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 550:1)
nondum conventus dimissus erat, cum respiciunt praesidium ab Acrocorintho descendens protinus duci ad portam atque abire.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 574:1)
ipse Chalcidem profectus, deductis non a Chalcide solum sed etiam ab Oreo atque Eretria praesidiis, conventum ibi Euboicarum habuit civitatium admonitosque in quo statu rerum accepisset eos et in quo relinqueret dimisit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 579:1)
Aegium a principio Achaici concilii semper conventus gentis indicti sunt, seu dignitati urbis id seu loci opportunitati datum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 367:1)
hunc morem Philopoemen eo primum anno labefactare conatus legem parabat ferre, ut in omnibus civitatibus quae Achaici concilii essent in vicem conventus agerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 368:1)
et sub adventum consulis damiurgis civitatium, qui summus est magistratus, Aegium evocantibus Philopoemen - praetor tum erat - Argos conventum edixit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 369:1)
in controversiam autem veniebant Philippopolis Tricca Phaloria et Eurymenae et cetera circa eas oppida, utrum, Thessalorum iuris cum essent, vi ademptae possessaeque ab Aetolis forent - nam Philippum Aetolis ademisse eas constabat - an Aetolica antiquitus ea oppida fuissent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 272:1)
comitiis confectis, ut traditum antiquitus est, censores in Campo ad aram Martis sellis curulibus consederunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 540:1)
a Delphis et Aetolico concilio Marcellus in Peloponnesum traiecit Aegium, quo Achaeis edixerat conventum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 54:1)
pacata Epiro divisisque in hiberna copiis per opportunas urbes, regressus ipse in Illyricum Scodrae, quo quinque legati ab Roma venerant, evocatis ex tota provincia principibus conventum habuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 312:1)
haec pronuntiata primo die conventus varie adfecerunt animos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 357:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION