라틴어 문장 검색

aemula Baiano tolluntur culmina cono parque cothurnato vertice fulget apex.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, De Balneis Villae suae3)
impellunt, trepidant, trahunt, repugnant, ardescunt, saliunt, timent, timentur, nec gressum cohibent, sed inquieto duratum pede stipitem flagellant.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium75)
quod et exitus prodidit novus celer acerbus, quem cruentavit Fortunae diu lenocinantis perfidus finis, quae virum ut scorpios ultima sui parte percussit, dicere solebat vir litteratus atque ob ingenii merita quaes- torius, partium certe bonarum pars magna, Fulgentis, ore se ex eius frequenter audisse, cum perosus pondus imperii veterem securitatem desideraret:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Serrano suo salutem 5:3)
2 germani decus et dolor Mamerti, mirantum unica pompa episcoporum,. hoc dat 3 caespite membra Claudianus, triplex bybliotheca quo magistro, Romana, Attica, Christiana, fulsit;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Petreio suo salutem 6:3)
sed licet bono fulgeas ut conscientiae sic dictionis ordinatissimae, nos tibi tamen minime sumus refugiendi, qui bene scripta laudamus, etsi laudanda non scribimus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Remigio salutem. 4:4)
ut pater armenti quondam ductorque futurus, cui nondum toto peraguntur cornua gyro, cum sociam pastus niveo candore iuvencam aspicit, ardescunt animi primusque per ora spumat amor, spectant hilares obstantque magistri.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권126)
At tibi quanta domus rutila testudine fulgens, conexusque ebori virgarum argenteus ordo, argutumque tuo stridentia limina cornu, et, querulae iam sponte, fores!
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Psittacus eiusdem5)
sed non erat illi arcus et ex umeris nullae fulgentibus umbrae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, Capilli Flavi Earini 10)
At tu seu membris emissus in ardua tendens fulgentesque plagas rerumque elementa recenses, quis deus, unde ignes, quae ducat semita solem, quae minuat Phoeben quaeque integrare latentem causa queat, notique modos extendis Arati, seu tu Lethaei secreto in gramine campi concilia heroum iuxta manesque beatos.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in patrem Suum12)
Iamque ipse superbis fulgebat stratis solioque effultus eburno.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권183)
"sed eum oscula rumpet maesta dies, cum rauca dabunt abeuntibus armis signa tubae saevoque genas fulgebitis auro, ei mihi!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권297)
ille rapi Teumeson ait noctisque per umbras nuntiat excubiis vigiles arsisse Plataeas.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권166)
"Fama subit portus, vectum trans alta Thoanta fraterna regnare Chio, mihi erimina nulla, et vacuos arsisse rogos;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권179)
inrubuit caeli plaga sidere mixto, occursuque sacro pariter iubar arsit utrimque, et coiere arcus et respondere pharetrae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권282)
non saevius arsit Herculeae cum matris onus geminosque Tonantis secubitus vacuis indignaretur in astris.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권34)

SEARCH

MENU NAVIGATION