라틴어 문장 검색

Mausolus autem fuit, ut M. Tullius ait, rex terrae Cariae, ut quidam Graecarum historiarum scriptores, provinciae praefectus σατράπην Graeci vocant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XVIII 3:1)
Propterea negant aput scriptorem idoneum aut navium transgressum reperiri posse aut pro transfretatione transgressum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXVI 6:2)
Poeticae artis honos non erat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, II 6:4)
Vetus autem quaestio et a multis scriptoribus Graecis tractata, an quid et quantum Pyrronios et Academicos philosophos intersit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, V 7:1)
Nusquam igitur scriptum invenire est, apud idoneos quidem scriptores, aut me hercle feminam dicere aut me castor virum;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, VI 4:2)
VERBA sunt ipsa haec P. Nigidii, hominis in studiis bonarum artium praecellentis, quem M. Cicero ingenii doctrinarumque nomine summe reveritus est:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XI 2:1)
Nuper etiam cum adlatus esset ad nos Plutarchi liber et eius libri indicem legissemus, qui erat Περι` Πολυπραγμοσύνησ, percontanti cuipiam qui et litterarum et vocum Graecarum expers fuit cuiusnam liber et qua de re scriptus esset, nomen quidem scriptoris statim diximus, rem de qua scriptum fuit dicturi, haesimus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVI 3:1)
Id etiam memini legere me in libro Aristonis iureconsulti, hautquaquam indocti viri, aput veteres Aegyptios, quod genus hominum constat et in artibus reperiendis sollertes extitisse et in cognitione rerum indaganda sagaces, furta omnia fuisse licita et inpunita.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVIII 17:1)
Aput Lacedaemonios quoque, sobrios illos et acres viros, cuius rei non adeo ut Aegyptiis fides longinqua est, non pauci neque ignobiles scriptores, qui de moribus legibusque eorum memorias condiderunt, ius atque usum fuisse furandi dicunt, idque a iuventute eorum non ad turpia lucra neque ad sumptum libidini praebendum comparandamve opulentiam, sed pro exercitio disciplinaque rei bellicae factitatum, quod et furandi sollertia et adsuetudo acueret firmaretque animos adulescentium et ad insidiarum astus et ad vigilandi tolerantiam et ad obrependi celeritatem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVIII 18:1)
DE Annaeo Seneca partim existimant ut de scriptore minime utili, cuius libros adtingere nullum pretium operae sit, quod oratio eius vulgaria videatur et protrita, res atque sententiae aut inepto inanique impetu sint aut levi et causidicali argutia, eruditio autem vernacula et plebeia nihilque ex veterum scriptis habens neque gratiae neque dignitatis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, II 2:1)
Hoc ego scripsi de utriusque vocabuli indifferentia, admonitus forte verbi istius, cum legerem Sempronii Asellionis, veteris scriptoris, quartum ex Historia librum, in quo de P. Africano, Pauli filio, ita scriptum est:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, III 7:1)
Nihil enim fieri posse indignius neque intolerantius dicebat quam quod homines ignavi ac desides, operti barba et pallio, mores et emolumenta philosophiae in linguae verborumque artes converterent et vitia facundissime accusarent, intercutibus ipsi vitiis madentes.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, VIII 6:1)
ceterarum quoque bonarum artium non expers fuit et in grammaticam sese atque dialecticam litterasque antiquiores altioresque penetraverat Latinarumque vocum origines rationesque percalluerat, eaque praecipue scientia ad enodandos plerosque iuris laqueos utebatur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, X 2:2)
sed humanitatem appellaverunt id propemodum quod Graeci παιδείαν vocant, nos eruditionem institutionemque in bonas artes dicimus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XVII 2:2)
Quod a scriptoribus elegantissimis maior ratio habita sit sonitus vocum atque verborum iucundioris, quae a Graecis εὐφωνία dicitur, quam regulae disciplinaeque quae a grammaticis reperta est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXI 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION