라틴어 문장 검색

sic modo in oratione Crassi divitias atque ornamenta eius ingeni per quaedam involucra atque integumenta perspexi, sed ea contemplari cum cuperem, vix aspiciendi potestas fuit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 161:3)
similiter nunc petes a Crasso, ut illam copiam ornamentorum suorum, quam constructam uno in loco quasi per transennam praetereuntes strictim aspeximus, in lucem proferat et suo quidque in loco conlocet.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 162:3)
Nec mihi opus est Graeco aliquo doctore, qui mihi pervulgata praecepta decantet, cum ipse numquam forum, numquam ullum iudicium aspexerit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 75:1)
Atque inter hunc Aristotelem, cuius et illum legi librum, in quo exposuit dicendi artis omnium superiorum, et illos, in quibus ipse sua quaedam de eadem arte dixit, et hos germanos huius artis magistros hoc mihi visum est interesse, quod ille eadem acie mentis, qua rerum omnium vim naturamque viderat, haec quoque aspexit, quae ad dicendi artem, quam ille despiciebat, pertinebant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 160:4)
Tu lucem aspicere audes?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 226:10)
Illa tamquam cycnea fuit divini hominis vox et oratio, quam quasi exspectantes post eius interitum veniebamus in curiam, ut vestigium illud ipsum, in quo ille postremum institisset, contueremur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 6:1)
Aspicite nunc eos homines atque intuemini, quorum de facultate quaerimus [quid intersit inter oratorum studia atque naturas]:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 28:1)
Ferro saeptus possidet sedis sacras, incidat, aspiciat, admiretur, stupescat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 102:5)
nam neque tam est acris acies in naturis hominum et ingeniis, ut res tantas quisquam nisi monstratas possit videre, neque tanta tamen in rebus obscuritas, ut eas non penitus acri vir ingenio cernat, si modo aspexerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 124:1)
In qua velim sit illud, quod saepe posuisti, ut non necesse sit consumere aetatem atque ut possit is illa omnia cernere, qui tantum modo aspexerit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 145:5)
Theophrastus quidem Tauriscum quendam dicit actorem aversum solitum esse dicere, qui in agendo contuens aliquid pronuntiaret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 221:6)
Haec Scipio cum dixisset, L. Furium repente venientem aspexit, eumque ut salutavit, amicissime adprehendit et in lecto suo conlocavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 28:1)
Quin tu aspicis ad te venientem Paulum patrem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 3 4:3)
Nonne aspicis, quae in templa veneris?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 4 2:2)
Igitur alte spectare si voles atque hanc sedem et aeternam domum contueri, neque te sermonibus vulgi dedideris nec in praemiis humanis spem posueris rerum tuarum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 7 6:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION