라틴어 문장 검색

in tanta animantium varietate homini ut soli cupiditas ingeneraretur cognitionis et scientiae quod si liceret ut iis qui in itinere deerravissent sic vitam deviam secutos corrigere errorem paenitendo, facilior esset emendatio temeritatis digladiari autem semper, depugnare in facinorosis et audacibus quis non cum miserrimum turn etiam stultissimum dixerit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, PROOEMIUM1)
quid autem stultius quam, cum plurimum copiis facultatibus opibus possint, cetera parare, quae parantur pecunia, equos famulos vestem egregiam vasa pretiosa, amicos non parare, optimam et pulcherrimam vitae, ut ita dicam, supellectilem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 70:1)
nec vero neglegenda est fama, nec mediocre telum ad res gerendas existimare oportet benevolentiam civium, quam blanditiis et assentando colligere turpe est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 78:3)
postremo imperavi egomet mihi omnia assentari, ut ait idem Terentius, sed ille in Gnathonis persona, quod amici genus adhibere omnino levitatis est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 118:4)
ita fit ut is assentatoribus patefaciat auris suas maxime, qui ipse sibi assentetur et se maxime ipse delectet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 123:4)
nec enim facillime agnoscitur, quippe qui etiam adversando saepe assentetur et litigare se simulans blandiatur atque ad extremum det manus vincique se patiatur, ut is, qui illusus sit, plus vidisse videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 125:4)
ut me hodie ante omnis comicos stultos sense versaris atque illusseris lautissime!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 125:7)
haec enim etiam in fabulis stultissima persona est improvidorum et credulorum senum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 126:1)
Quid autem, inquam, Brute, stultius quam, si ea vituperare volebat quae vituperavit, non eo tempore instituere sermonem, cum illarum rerum iam tempora praeterissent?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 61장 1:3)
Cur ita sentiam non dicam, ne me tibi adsentari putes.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 86장 2:9)
Nunc intellego, si iste, quo intendit, in Manliana castra pervenerit, neminem tam stultum fore, qui non videat coniurationem esse factam, neminem tam improbum qui non fateatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 30:4)
hoc vero quis ferre possit, inertes homines fortissimis viris insidiari, stultissimos prudentissimis, ebriosos sobriis, dormientis vigilantibus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 10:8)
Quod si maturius facere voluissent neque, id quod stultissimum est, certare cum usuris fructibus praediorum, et locupletioribus his et melioribus civibus uteremur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 18:12)
stulti autem malorum memoria torquentur, sapientes bona praeterita grata recordatione renovata delectant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 74:2)
nec vero quisquam stultus non horum morborum aliquo laborat, nemo igitur est non miser.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 77:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION