라틴어 문장 검색

inter dictandum mihi ista suggesta sunt, nec ob hoc dubito audita fidenter asserere, quia non parum mihi intumos agunt 2 quibus est ipse satis intumus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Graeco salutem 2:1)
nam stilum vestrum quanta comitetur vel flamma sensuum vel unda sermonum, liberius assererem, nisi, dum me laudare non parum studes, laudari plurimum te vetares.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Ruricio suo salutem. 1:2)
praeterea his hoc praestantissimum bonis Fama superaggerat, quod te asserit hasce tot gratias fastigatissimae caritatis arce transcendere;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius domino papae Nunechio salutem. 2:1)
primum ineffabilem dei patris asserere cum sancti spiritus aeternitate sapientiam;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Fausto salutem. 13:3)
Igitur interrogas per pugillatorem, quos recurrentes asseram versus, ut celer explicem, sed sub exemplo.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Burgundioni suo salutem. 4:1)
Exilium patitur, patriae qui se denegat.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 158)
Virtuti amorem nemo honeste denegat.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 798)
Apud vos quoque religionis est instar, fidem de temporibus adserere.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 19장 1:2)
Sin vero ab eis quos colitis omnia vobis mala eveniunt nostri causa, quid colere perseverans tam ingratos, tam iniustos, qui magis vos in dolore Christianorum iuvare et adserere debuerant 1?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 41장 5:4)
Si de fide conparem, Anaxagoras depositum hospitibus1 denegavit:
(테르툴리아누스, Apologeticum, 46장 14:4)
e quibus unum, quod mihi reuerentissimus antistes Acca sepius referre, et a fidelissimis eiusdem monasterii fratribus sibi relatum asserere solebat, memoriae mandare commodum duximus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., [CAP. XIV.4)
M. Claudio clienti negotium dedit ut virginem in servitutem adsereret neque cederet secundum libertatem postulantibus vindicias, quod pater puellae abesset locum iniuriae esse ratus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 470:1)
in aliis enim qui adserantur in libertatem quia quivis lege agere possit, id iuris esse:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 480:2)
sed quoniam vos regno impotenti finem ut imponatis non inducitis in animum, nos, quamquam armis possumus adserere Latium in libertatem, consanguinitati tamen hoc dabimus ut condiciones pacis feramus aequas utrisque, quoniam vires quoque aequari dis immortalibus placuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 54:1)
eo maiorem habebat difficultatem in subigendis hostibus quam qui primi venerant in Hispaniam, quod ad illos taedio imperii Carthaginiensium Hispani deficiebant, huic ex usurpata libertate in servitutem velut adserendi erant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 209:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION