라틴어 문장 검색

Brutus iureiurando populum adstrinxit neminem Romae regnare passuros.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri II Periocha1)
Regulus missus a Carthaginiensibus ad senatum ut de pace, et si eam non posset impetrare, de commutandis captivis ageret, et iureiurando adstrictus rediturum se Carthaginem, si commutari captivos non placuisset, utrumque negandi auctor senatui fuit, et cum fide custodita reversus esset, supplicio a Carthaginiensibus de eo sumpto perit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XVIII Periocha8)
post quae cum a nobilibus adulescentibus propter desperationem consilium de relinquenda Italia iniretur, P. Cornelius Scipio tribunus militum, qui Africanus postea vocatus est, stricto supra capita deliberantium ferro iuravit pro hoste se habiturum eum qui in verba sua non iurasset, effecitque ut omnes non relictum iri a se Italiam iure iurando adstringerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII Periocha13)
inops regio, quae parsimonia astringeret milites, praedae haud multum praeberet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 7:4)
abducite hunc intro atque adstringite ad columnam fortiter.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 741)
Adstringite isti sultis vehementer manus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 516)
quam magis extendas, tanto adstringunt artius.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 1, scene 111)
Homo furti sese adstringet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 3, scene 482)
nam illic cum servo si quo congressus foret, et ipsum sese et illum furti adstringeret;
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 4, scene 737)
id agis, ut, ubi adfinitatem inter nos nostram adstrinxeris atque eum agrum dederis nec quicquam hic tibi sit qui vitam colas, effugias ex urbe inanis;
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 3, scene 292)

SEARCH

MENU NAVIGATION