라틴어 문장 검색

Vidit quippe utrumque esse pugnans neque posse ex duobus contrariis, altero manente, alterum constitui quaestionemque fieri per diversorum inter se finium mortis et vitae cohaerentiam, et idcirco peperit ipse expressitque aliud quoddam novum in confinio tempus, quod verbis propriis atque integris τη`ν ἐξαίφνησ φύσιν appellavit idque ipsum ita, uti dico, inquit, in libro, cui Parmenides titulus est, scriptum ab eo reperietis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XIII 12:1)
Altera est, quam hi qui vocabula ista curiosius diviserunt τιμωρίαν appellant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XIV 4:1)
Eos porro libros universos multis post tempestatibus Seleucus rex, qui Nicanor appellatus est, referendos Athenas curavit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XVII 3:1)
Sed hoc potius, inquit, dolori mihi et aegritudini est, quod istiusmodi animalia spurca atque probra nomen usurpant et philosophi appellantur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, II 10:1)
CUM e Graecia in Italiam rediremus et Brundisium iremus egressique e navi in terram in portu illo inclito spatiaremur, quem Q. Ennius remotiore paulum, sed admodum scito vocabulo praepetem appellavit, fasces librorum venalium expositos vidimus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, IV 2:1)
item esse homines sub eadem regione caeli unum oculum in frontis medio habentes, qui appellantur Arimaspi, qua fuisse facie Cyclopas poetae ferunt;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, IV 7:3)
atque esse item alia aput ultimas orientis terras miracula homines, qui monocoli appellentur, singulis cruribus saltatim currentes, vivacissimae pernicitatis;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, IV 10:2)
Zeno censuit voluptatem esse indifferens, id est neutrum, neque bonum neque malum, quod ipse Graeco vocabulo ἀδιάφορον appellavit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, V 6:1)
An eo quod est ago et egi, verba sunt quae appellant grammatici frequentativa, actito et actitavi.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, VI 2:1)
Hoc igitur reliquit et cetera vertit non infestiviter, nisi quod caprum dixit, quem Theocritus ἐνόρχαν appellavit - auctore enim M. Varrone is demum Latine caper dicitur, qui excastratus est:-
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, IX 10:1)
DE MAXIMO VALERIO, qui Corvinus appellatus est ob auxilium propugnationemque corvi alitis, haut quisquam est nobilium scriptorum qui secus dixerit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XI 2:1)
Nam et is infestus appellatur, qui malum infert cuipiam, et contra, cui aliunde impendet malum, is quoque infestus dicitur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XII 3:1)
De genere controversiae quod Graece ἄπορον appellatur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XV 1:1)
quod autem ex Bruttiis erant, appellati sunt Bruttiani.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, III 20:4)
'Avarus' enim, inquit, appellatur, qui 'avidus aeris' est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, V 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION